# Opera omnia 115

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, NONINGENTARVM CONCLVSIONVM IOAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/115

Alij non tàm philosophiam, quàm hoc ipsum disputandi genus, & hanc deli teris publicè disceptandi institutionem, non approbare, ad pompam po tius ingenij & doctrinae ostentationem, quàm ad comparandam eruditionem esseillam, oblatrantes. nonnulli me audacem dicere & temrarium. Qui hac aetate quartum, scilicet & uigesimum nondum natus annum, de altissimis philosophiae locis, desublimibus Christianae theologiae mysterijs, de incognitis disciplinis, in celebratissima urbe, in amplissimo doctissimorum hominum consessu, disputationem proponere non dubitarem. Multi non tàm quòd Romae, quod iuuenis, quàm quòd de tot numero, id est, de nongentis disputaturus essem quaestionibus, accusare, & superfluò, & ambitiosè, & supra uires id factum calumniantes. Ex his autem qui sapientiam, id est Theologiae studium profitebantur, quidam fuere, qui conuicijs fortè leuioribus non contenti, non iam audacem me, non temerarium, non gloriosum, sed magum, sed impium, sed nouum in Christi ecclesia haeresiarcham praedicarent. Fui ego (Deum testor) dubio diù consilio, diluenda haec mihi obiectamenta, an silentio potius praetereunda essent: mouebant me, ut tacerem, duo pręcipuè. Primum quòd ego & contentionis & iurgiorum abhorrens, animi pacem, & quam mihi mea praestiterunt studia placidissimae uitae tranquillitatem, amaui semper, nec odi ullum magis scribendi munus, quàm quòd in disceptatione & amarulenta quoquomodo altercationesit constitutum, quippè qui non minus referre, quàm inferre iniuriam uel contumeliam, nec boni uiri duxerim esse unquam, nec philosophi: alterum hoc ipsum erat, quod & summi Pon tificis, cuius mihi meritò celebranda semper memoria, & ex sanctissimo apostolico senatu complurium iudicio contentus, quorum & benignitatem & beneuolentissimum in me animum obliuisci, nunquam aut possum aut debeo, uidebar facilè & odium posse negligere, & conuicia hominum improborum, & profectò quod attinet ad caetera in hac eram sententia, ut indignos illos existimarem, quibus aliquando responderem. Sed in uno mihi obiecto haereseos crimine, hoc si facerem, uerebar ne quod non diluerem, uiderer crimen agnoscere. scribit autem & sapientissime Ruffinus Esse quidem gloriosum Christi exemplo, patienter iniurias tolerare, at unam notam haereseos qui ferat, uel dissimulet, non esse Christianum. & Hieronymus noster, quanta maxima potest animi contentione, clarissima exclamat uoce: Nolo in suspitione haereseos quemquam esse patientem. Tacereergo non uult Hieronymus, & inuitum ociosumque hominem, pro sua qua potest authoritate ad scribendum trahit & impellit: quare, si qui sunt, qui fortè me tacere uellent, sciant sibi non mecum, sed cum Hieronymo esse controuersiam, qui me tacere non uult, Hieronymo non audire, quis potest sineflagitio: ipso ergo suadente, imò cogente etiam, breuem ag gressus sum asscribere apologiam, non ut quenquam lacerem uel accusem, sed ut à maximo, quòd mihi iniuria obijcitur, impietatis crimine iure me excusem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
