Latin
NONINGENTARVM CONCLVSIONVM IOAN
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 116
Unproofread scanNot analysed yet
hoc quaeso patiantur obtrectatores mei, eo animo, quo ego iniquam illorum offensam passus sum semper, Patiantur, inquam, ut qui Chri stianus de Christianis sum parentibus natus, qui uexillum Christi Iesu in fronte gero, qui pro Christi fide etiam obeam lubens, quasi cum Paulo, hoc ipsis aequo animo audientibus, exclamem uoce. Non magus, non ludaeus sum, non Ismaëlita, non haereticus, sed lesum colo, &Iesu crucemiu corpore meo porto, per quem mihi mundus crucifixus est, &ego mundo. Denique cum &sanctitatis, &sapientiae, &id genus egregios titulos, nec mihi arrogem, nec illis derogem, hunc unum mihi ipsi, pro quo tuendo etiam sanguinem ultro effundam, quaeso non demant, ut scilicet me possim dicere Christianum. Quod si concedunt, haec eis non scribo, à quibus iam impetraui, quod tota nostra contendit apologia. Alijs scribo qui esse meaut fuisse aliquando haereticum credunt, uel suspicantur: quanquam autem principale propositum est hoc, ut ostendamus ab orthodoxo &catholico tramite non me, sed illos deuiare, qui mehaereticum calumniantur: tamen postquam scribendum est, dicemus &aliquid dehis, quae primo nobis obiecta sunt, ne meo silentio quasi culpae conscientia abuti possint, nostri obtrectatores. Erat autem quod uitio in primis dabant multi, hoc meum philosophari, quibus hoc loco, nihil sum responsurus, quia &causam philosophiae seorsum agere, opere peculiari, est consilium, &omninò si turpe est dare se literis, colere bonas artes, &disciplinas, malo hanc culpam agno scere quàm deprecari. His etiam qui genus hoc disputandi, &hanc de Deode natura, de moribus publicè disceptandi institutionem detestantur, mul ta non sum dicturus, quando hoc crimen, si crimen est, commmune est mihi cum magnis uiris, imò cum probatissimis, non solum nostrae, sed ferè omnium aetatum philosophis, quibus suit certissimum, nihil ad consequendam, quam quaerebant ueritatis cognitionem sibi esse potius, quàm ut essent in disputandi exercitatione frequentissimi. Sicut enim per gymnasticam, corporis uires firmiores fiunt, ita in hac quasi literaria palęstra, animi uires &fortiores longè &uegetiores euadunt. Nec crediderim ego, aut Poëtas aliud, per decantata Palladis arma, aut Hebraeos cum ferrum sapientum symbolum esse dicunt, significasse nobis, quàm honestissima hoc genus certamina, adipiscendae sapientiae oppidò quàm necessaria: quo fortè fit, ut &Chaldaei in eius genesi, qui philosophus sit futurus, illud desiderent, ut Mars Mercurium triquetro aspectu conspiciat, quasi si hos congressus, haec bella substuleris, somniculosa &dormitans futura sit omnis philosophia. Sed quòd attinet ad haec ut dixi, malo authoritatibus &prę iudicijs magnorum uirorum, quàm rationibus me defendere, illud uidetur operae maioris, satisfacere his, qui aetate, ingenio, doctrina imparem dicunt me tam magnae prouinciae, nec iuxta Horatium, consuluisse humeros quid ferre ualeant, quid recusent.