# Opera omnia 12

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT SECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/12

CAPVT SECVNDVM. PRincipio igitur duas statuit causas, agentem & materiam, eam scilicet, quae actu, & eam quae est potentia, illam coelum hanc terram uocat, cui nostrae expositioni attestatur primum authoritas Stoicorum qui agentem causam coelum, materialem terram uocauerunt, ut scribit Varro, ne Graecos commemorem. Attestatur & ratio. Nam & materia despicatissima omnium naturarum uti est terra omnium elementorum, & simili omnino proportione respondent, ut probant Peripatetici agens materiae & terrae coelum. Terra autem haec, id est, materia inanis & uacua ut transtu lit Hieronymus, uel ut septuaginta inuisibilis & incomposita, & haec qui dem omniarudi materiae informique conueriunt, quae & expers formarum omnium merito inanis & uacua dicitur, & omnino incomposita & inui sibilis est. Verum Hebraicae dictiones iin & σno & quae hoc loco leguntur à pluribus Hebraeis aliter exponuntur. nnini quidem rem brutam interpretantur, stupentem attonitam. Quod ad materiae etiam tenebricosam deformemque faciem ab illis refertur, ob eam causam quòd intendentes nos in illius cognitionem attonitos reddit, propter quod & Aristoteles proportione, & Plato nota ratione cognosci à nobis illam dixerunt. ana autem ex ui dictionis inchoationem & rudimentum formae multi exponunt. Idem enim si uerbum uerbo reddamus est ana ac si dicamus in eo est, siue eo aliquid est. Quod si sequamur praeter subiecti potentiam inchoatam in eo formam intelligemus. Quod non solum Albertus & plures Peripa tetici, sed ueteres etiam Hebraei crediderunt, ut ex monumentis antiquissimi Simeonis aperte colligimus. Verum quo pacto haec sit inchoatio accipienda declarat, adijciens: Et tenebrae erant super faciem abyssi. Abyssum uocat terram, id est, materiam trino dimensu in altissimas profunditates extensam. Super hanc tenebrae, id est, priuatio est: principium apud Peripateticos in primis celebre, cui nulla magis appellatio quàm tenebrarum congruerit. Est autem priuatio qua differt a negatione ut Magnus Alber tus constantissime uult, ipsa haec de qua dicimus inchoatio formae, de qua reidem philosophus copiose & subtiliter disseruit. Praeterea si subest terra aquis & irrigata, inde parturit quae postremo & pariat, nónne aquae hoc loco accidentes materiae qualitates & affectiones significabunt: quae uel suo fluxu tractabilique natura aquarum speciem gerunt. Quib. ut ita dixerim humectata materia parturit formam, quam extremo temporis momento aedit in lucem. Super has aquas spiritus Domini, id est, uis causae efficientis, Domini organum & instrumentum merito ferri dicitur. neque diciturferri super terram quia non attingit agens subiectum aut permeat nisi medijs illis intercedentibus qualitatibus, quas dum uersat & agit oritur lux, id est, formae species & decor tenebrarum, quas diximus, id est, priuationis expultrix & fugatrix, fitque Dei uoce sic imperantis, quia nihil agunt causę naturales, quod non diuinae artis ordo praeceperit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
