# Opera omnia 122

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, NONINGENTARVM CONCLVSIONVM IOAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/122

Et hęc satis de Magia, de qua hęc diximus, quòd sunt plures, sicut canes ignotos semper adlatrant, ita & ipsi saepèdam mnant oderuntque quae non intelligunt. Venio nunc ad ea quae ex antiquis Hebraeorum mysterijs eruta, ad sacrosanctam & catholicam fidem confirmandam, attuli, quae ne fortè ab his quib. sunt ignota, commentitiae nugae, aut fabulę circulatorum existimentur, uolo intelligant omnes, quae & qualiam sint, unde petita, quibus & quam claris authoribus confirmata, quàm reposis ta, quàm diuina quàm nostris hominibus, ad propugnandam religionem contra Hebraeorum importunas calumnias sint necessaria. Scribunt non modo celebres Hebraeorum doctores, sed ex nostris quoque Esdras, Hilarius, & Origenes, Mosem non legem modo, quam quinque exaratamli bris posteris reliquit, sed secretiorem quoque, & ueram legis enarrationem in monte diuinitus accepisse: Praeceptum autem ei à Deo, ut legem quis dem populo publicaret, legis interpretationem nec traderet literis nec inuulgaret, sed ipse lesu Naue tantum, tum ille, alijs deinceps succedentibus sacerdotum primoribus, magna silentij religione reuelaret. & meritò qui dem. satis enim erat uulgaribus, & per simplicem historiam nunc Dei pa tentiam, nunc in improbos iram, in bonos clementiam, in omnes iustitiam agnoscere, & per diuina salutariaque praecepta, ad benè beateque uis uendum & cultum uerae religionis institui, at mysteria secretiora, & sub cortice legis rudique uerborum praetextulatitantia, altissimae diuinitatis al cana, plebi palàm facere, quid erat aliud, quàm dare sanctum canibus, & inter porcos spargere margaritas? ergo haec clàm uulgo habere, perfectis communicanda, inter quos tantum sapientiam loqui ait Paulus, non humani consilij, sed diuini praecepti fuit. Quem morem antiqui quoque Philosophi, sanctissimè obseruarunt, Pythagoras nihil scripsit, nisi paucula quędam, quae Damae filiae moriens commendauit. Aegyptiorum templis insculptae sphinges, hoc admonebant, ut mystica dogmata, per ęnigmatum nodos, à prophana multitudine inuiolata custodirentur. Plato, Dioni quę dam de supraemis scribens substantijs, Per aenigmata, inquit, dicendum est, ne si epistola fortè ad aliorum peruenerit manus, quae tibi scribimus ab alijs intelligantur. Aristoteles libros primae Philosophiae, in quib. agit de diuinis aeditos esse, & non ęditos dicebat. quid plura, lesum Christum uitae magistrum, asserit Origenes multa reuelasse discipulis, quae illi, ne uul go fierent communia, scribere noluerunt: quod maximè confirmat Dionysius Areopagita, qui secretiora mysteria, à nostrę religionis authoribus ἐκ νοὸς εἐἰς νοῦν διαμέσου λόγου σωματικοῦ sα, ἀὐλοτεροῦ δὲ ὅμως γραφῆς ἐκτός, id est, ex animo in animum, sine literis, medio intercedente uerbo, ait, fuisse transfusa. Hoc eodem penitus modo, cum ex Dei pręcepto, uera illa legis interpretatio xlob nzol Apologia.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
