# Opera omnia 124

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, NONINGENTARVM CONCLVSIONVM IOAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/124

Et ut reliqua meae di sputationis capita percenseam, attulimus et nostram de interpretandis Orphei Zoroastrisque carminib. sententiam. Orpheus apud Gręcos fermè integer, Zoroaster, apud eos mancus, apud Chaldaeos absolutior legitur, ambo pri scae sapientiae crediti patres & authores. Nam ut taceam de Zoroastre, cuius frequens apud Platonicos, non sine summa semper ueneratione est mentio, scribit lamblycus Chaldęus, habuisse Sythagoram, Orphicam Theologiam, tanquam exemplar, ad quam ipse suam effingeret formaretque philoso phiam. Quin idcircò tamen dicta Pythagorae sacra nuncupari dicut, quòd ab Orphei fluxerint institutis, inde secreta de numeris doctrina, & quicquid magnum sublimeque habuit Graeca philosophia. ut à primofonte ma nauit. Sed qui erat ueterum mos theologorum, ita Orpheus suorum dogmatum mysteria fabularum intexit inuolucris, & poëtico uelamento dissimulauit, ut si quis legat illius hymnos, nihil subesse credat, praeter fabellas nu gasque meracissimas, quod uolui dixisse, ut cognoscatur, quis mihi labor, quae fuerit difficultas, ex affectatis Aenigmatum scirpis, ex fabularum la tebris, latitantes eruere secretae philosophiae sensus, nulla praesertim in re, tàm graui tàm abscondita inexplorataque, adiuto aliorum interpretum opera & diligentia. Et tamen oblatrabant canes mei, minutula quaedam & lęuia, ad numeri ostentationem meaccumulasse, quasi non omnes, quae ambigue maximae controuersiaeque suut quaestiones, in quib. principales digladiantur, academiae quasi non multa attulerim, his ipsis qui & mea carpunt, & se credunt philosophorum principes, & incognita prorsus & intentataQuin ego tantum absum ab ea culpa, ut curauerim in quampaucissima potui capita cogere disputationem, quam si ut consueuerunt alij, partiri ipse in sua membra & lancinare uoluissem, in innumerum profecto numerum excreuisset. & ut taceam de caeteris, quis est qui nesciat, unum degma ex nongentis, quòd scilicet de concilianda est Platonis Aristotelisque philosophia, potuisse me citra omnem affectatae numerositatis suspitionem, in sexcenta, ne dicam plura capita deduxisse locos, scilicet omnes in quibus dissidere alij, conuenire ego illos existimo, particulatim enumerantem. Sed quid ego his diutius immoror: & non potius, ad id deuenio, cuius gratia totum hoc opus susceptum est, ut liquido ut luce clarius, ut extra omnem controuersiam, non me solum non impium, sed impios & haereticos esse illos comprobem, qui me hęreticum esse, aut fuisse aliquando dicere, non erubescunt. Agam autem hoc ego non conuicijs & contumelijs, sed ipsis rebus & rationibus, afferendo in medium quae dixi, quae scripsi, quae sensi, quid item illi dixerint & senserint? Examinabunt haec deinde alij uiri docti, & insignes, & apud nostras & apud exteras Academias iudicabit sancta sedes, & sedens in ea Innocentius octauus, cuius iudicium negligere aut uiolare, nephas & flagitium, ipse iudex supraemus in terris, qui eum refert, qui iudex est uiuorum & mortuorum, ipse, promptuarium arcanumque ueritatis, qui eius agit uices, qui est ipsa ueritas, & caro factus habitauit in nobis, ut ueritatem nobis annunciaret.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
