# Opera omnia 126

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/126

Vnde & non fuit aliquis doctor, cuius ego etiam in hoc articulo damnationem, nunquam legi, cui uisum est probabile, & cum ueritate articuli defensabile, quòd anima Christi non fuerit praesentialiter in inferno. & authoritates omnes, quas & Franciscus in quarto, & Theologi alij adducut in tertio, uideri potest alicui, quòd ita possint exponi de descensu per effectu, sicut per realem praesentiam, etiam sequendo modo modum exponendi scripturam, quem sequuntur ipsimet doctores, qui tenent oppositum. Legitur enim Ecclesiastę. 14. Penetrabo omnes inferiores partes terrae. quod exponens Thomas, in tertia parte summae, dicit, intelligendum esse pet effectum. ergo à simili diceret fortè aliquis posse exponi autho ritates, dicentes ipsum penetrasse ad limbum uel ad sinum Abrahae: idem enim penetrare, quòd penitus & intro intrare, quod etiam plus est quàm descendere. quare, si non solum intrasse sed etiam penitus, & intro intrasse dicetur inferiores partes terrae, non quia ibi fuit realiter praesens, sed quia ibi fuit solum per effectum. Ita poterit etiam dici, fuisse in sinu Abrahae, & intrasse sinum Abrahe, per effectu tantum, & non per realem praesentiam. haec au tem non ideo dico, quia ego crediderim unquam, quòd Christus alibi existens, praesentialiter, ideò solum dicatur fuisse in inferno, quia ibi aliquid sit operatus, sicut Rex existens in palatio, dicitur esse iu alio loco prouincię, ubi authoritate potestatis suae, & imperio suo aliquid efficaciter operatur: neque enim ista fuit opinio mea unquam (ut mox patebit, in declaratione opinionis meae) imò ego firmiter & teneo, & tenui & publicè semper & priuate dixi, quòd sicubi fuit anima Christi in triduo, ipsa fuit in inferno, & quòd ipsa uerè ibi fuit praesens: sed uolui haec dixisse, ad pleniorem huius mates riae examinationem, ut & illud Augustini dictum, in libro de Haeresibus ue rificari uideamus, Nihil esse difficilius, quàm definire, hoc est haereticum aut non haereticum. unde & propter hoc dicit ipse, contigisse quòd cum duo scriptores ambo celeberrimi, Epiphanius & Philastrius de Haeresib. scripsissent, in numerandis illis multu discordant, non ob aliam causam, quàm propterea, quòd illud quod uni uidebatur haereticum, alteri non uidebatur. Sed iam uenio ad manifestandam opinionem meam, de modo descensus Christi & ad perfectè declarandum conclusionem meam, primo summatim ponens intellectum eius, secundo illum latius explicans & probans. Summarius sen sus conclusionis meae est iste. Quia Christus secudum animam tantum descendit ad inferos, & animae sicut cuicumque substantiae separatae, uidetur non competere locari, uel moueri localiter, nisi ratione operationis. ideo dicoquod descendisse ad infernum, uel fuisse in inferno localiter, uidetur non competisse Christo, nisi ratione operationis: ita, quod licet uerè pręsentialiter fuerit anima Christi in inferno, substantia tamen sua, non fuit ei ratio praesentialitatis, sed solum sua operatio. quae uerba ut plenius intelligantur, est aduertendum, quòd eorum qui ponunt substantias separatas non esse in loco, nisi per operationem transeutem, est duplex opinio.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
