Latin
IOANNIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 131
Unproofread scanNot analysed yet
Primum est, quòd cum sit pars uniuersi inconueniens, est quòd non sit in uniuerso: ad quod illi dicerent, quòd arguens aequiuocat de parte. si enim per partem uniuersi intelligit id, quòd habet situm determinatum in uniuerso, sic dicent: Quòd angelus nec cum operatur, nec cum non operatur, potest dici esse pars uniuersi. si autem intelligit esse par tem entium, id est unum ex entibus &naturis uniuersi, sic concedent, quòd tunc est una pars uniuersi, imò una ex nobilioribus. sed ex hoc non uidetur concludi, quòd habeat situm uel definitionem ad locum. Secundum incon ueniens est quòd non potest dici quòd sit ubique, quia hoc est, proprium Dei. ad hoc dicitur, quòd esse ubique eo modo quo Deus dicitur à theolo gis esse ubique per essentiam, scilicet per potentiam &pręsentiam Dei proprium est, &nulli naturae creatae potest competere. Esse autem ubique, id est hic uel ibi per indifferentiam, aut ubique per indistantiam, id est uerè esse secundum substantiam indistantem à quocunque loco. utrum repugnet creaturae, audiatis Henricum quolibeto 7. q. 9. sic dicentem. In creatura potest intelligi duplex limitatio: Vna in natura &essentia, quae finita est &caeteris terminis contenta, &sic solus Deus illuminatus &infinitus in natura. Alia potest intelligi limitatio naturae, quae est limitatio ad situm, qua ita finita est &certis limitibus contenta, ut necesse sit, eam esse alicubi, non nusquam nec ubique, sed ita hic, quòd non ibi, uel quòd etiam si non determinatè hic uel ibi, tamen sub determinatione uel hic uel ibi uel alicubi, &pertinet ista limitatio ad prędicamentum ubi, qnòd omnis creatura diffe rat à Deo per primam limitationem suam clarè uideo. Quomodo autem necesse sit, omnem creaturam differre, &distare ab eo, per secundam limi tationem, quia scilicet ipse est ubique, omnis autem creatura necessario est alicubi, sed non ubique, dico quòd penitus ignoro. haec Henricus ad literam, ex quibus uerbis satis clarè habemus, non posse intelligere Henricum quomodo illud sit inconueniens, quod illi adducunt pro inconuenienti. Tertium inconueniens est, quòd nisi concedatur, quòd sit alicubi, sit concedendum quòd nusquam sit. ad quod audiatis beatum Thomam, in pri mo sententiarum di. 37. sic respondentem: Dicendum, inquit, quòd hoc non reputo inconueniens, quòd angelus sineloco possit esse, &non in lo co, quando nullam operationem circa locum habet, nec est inconueniens, ut tuc nunsquam uel in nullo loco esse dicatur, sed tamen hoc non est imaginabile, quia imaginatio continuum non transcendit haec Thomas ad li teram. Ad tertium dico, quòd argumentatio illa procedit ex non pleno intellectu nostrae positionis.