# Opera omnia 134

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/134
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/134

Vbi est notandum quòd Li & ubi dicitur, & quantum ad realem pręsell tiam tenetur compulatiuè. & Liut cum dicitur, ut ponit Thomas tenetur specificatiuè & determinatiuè ut mox declarabo. Ex quibus patet quòd pręs dicta conclusio est una propositio compulatiua negatiua, uel de compulato extremo negatione praeposita coniunctioni compulatiuè. cuius sensus est. Non est ita, quod Christus ueraciter & quantum ad realem praesentiam, eo mode quo ponit Thomas descenderit ad inferos &c. & illa compulatiua aequiuale uni disiunctiuae affirmatiuae, de partibus contradicentib. scilicet isti. Chri stus non descendit ueraciter ad inferos, uel non descendit ad inferos secundum realem praesentiam &c. Ex quo sequitur, quòd ex dicta conclusios ne, inferendo quòd Christus non ueraciter descendit ad inferos, est argues re à tota disiunctiua affirmatiua, ad alteram eius partem determinate. Talis autem argumentatio peccat secundum consequens. Disiunctiua enim affirmatiua, est consequens ad alteram eius partem. sequitur ulterius quòd ratione falsitatis praedictae partis, non debet falsificari tota disiunctius praedicta: unde in simili, ista propositio est uera. Socrates est homo. & ill la est falsa Socrates est homo, & Deus non est Deus. ex qua arguere, Erego Socrates non est homo: profectò puerile est. At simili ex ista compulatis ua negatiua Christus non ueraciter, & quantum ad realem praesentiam, ut ponit Thomas, descendit &c. arguere, Ergo Christus non ueraciter descendit: puerile est, & hominis penitus nescient s logicam nec philosophiam nedum theologiam. Non solum autem non intendo in conclusione meam istam propositionem esse ueram, Christus non ueraciter descendit ad inferos, sed neque istam, Christus uel anima Christi, non fuit praesentialiter in inferno, & per realem ac ueram praesentiam suae substantiae, sed solùm intendo, quòd non fuit ibi per realem praesentiam: eo modo quo ponit Thomas & communis uia Ideo dixi quod Li ut tenetur specificatiuè & determinatiuè de Li realis pręsentia. Ideo non ualet, non fuit ibi realiter praesens eo modo, quo talis Doctor dicit: ergo non fuit ibi realiter pręsens. Tenet autem communis uia, id est uia Scoti, Bonauenturae & omnium Scotistarum & quasi omnium Nominalium, quòd ita fuerit ibi praesens, quòd sua substantia suetia fuerit ei ratio praesentialitatis & locabilitatis: quam opinionem quia etiam Thomas mihi uidetur sequi in ista materia, ideo dixi, ut ponit Thomas & communis uia.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
