# Opera omnia 14

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT TERTIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/14

Triplex enim partitio corporum sublunarium. Alia supra mediam regionem aëris sunt suprema, scilicet, pars eiusdem elementi & purissimus ignis quod totum aetheris nomine designatur. Ibi pura, immixta & legitima elementa: Alia infra ipsum aëris meditullium quae apud nos sunt, ubi elementum purum nullum (Neque enim purum elementum sensibile) sed mixta omnia ex foeculenta crassioreque parte mundani corporis constant. Intercedens regio aëris quae hic dicitur firmamentum, unde & aues sub firmamento coeli aceo uolantes introducuntur: ea est regio in qua sublimes illae impressiones apparent, pluuię, niues, fulgura, tonitrua, cometae, & caetera id genus. Vide autem recte non solum situ, sed & naturae proprietate hoc firmamentum superiora elementa ab inferioribus quasi aquis ab aquis discriminat & distinguit. Supra cam pura sunt elementa, infra eam perfecta mixtione ab elementali simplicitate discedunt: inibi mixta fiunt sed imperfecta mediaque ut dicatur ue rissime inter mixtorum elementorumque naturam.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
