# Opera omnia 141

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/141

Congruum enim est, ut ens in potentia reducatur ad actum, per id quod in actu est: alius effectus fuit secundum quosdam, ad quem se hahuit anima Christi directè, per modum agentis, scilicet illuminare animas patrum, quae erant in lymbo, & de mysterijs quae cadunt sub reuelatione. Secundum enim Dionysium septimo coelestis Hierarchiae: Christus secundum animam habet docere angelos, & ratione huius duplicis effectus, potest dici anima Christi descendisse ad infernum. Confirmatur autem hoc triplici ratione. Prima est quia moueri uel descendere competit animae separatae, non per modum motus corporum, sed per modum quo moueri competit substantiae spiritali: sed reliquis substantijs spiritalibus, puta Deo & angelo, non competit sibi moueri de loco ad locum, per motum qui sit subiectiuè in ipsis, sed per effectum quem habent in alijs rebus: ergo simili modo competit animae separatae, & competebat animae Christi. Secunda ratio talis est. Christus dicitur descendisse ad infernum, ut animas sanctorum patrum illuminaret ad uidendum Deum, in eodem autem instanti, quo Christus mortuus est, sancti patres uiderunt Deum. in eodem autem instanti non potuit anima Christi esse in inferno per motum, ergo nec descendit illuc per motum qui esset in ipsa, sed per effectum quem habuerit in alijs. Item sicut in illo triduo dicitur anima Christi fuisse in inferno cum animabus sanctorum patrum, sic in illo triduo uel parte tridui, dicitur fuisse in paradiso cum anima latronis. cui dictum est Lucae 23. Hodie mecum eris in paradiso. sed id non potest intelligi quo ad locum acquisitum per motum, cum secundum ponentes spiritus, in loco diffinitiuè moueri deloco ad locum, idem spiritus non potest esse in pluribus locis, nec moueri simul pluribus motibus, ad plura loca tendentibus. quare oportet ut intelligatur secundum effectum. Quòd si quis dicat, quòd Paradisus dicitur dupliciter uno modo locus corporeus, scilicet coelum empyreum, & sic non fuit anima Christi in paradiso, nisi post assumptionem. alio modo dicitur paradisus uisio diuinae essentiae, & sic anima Christi fuit in paradiso ab instanti conceptionis & anima latronis in ipso die passionis, per quem modum non repugnat animę Christi, quòd simul fuerit in paradiso sic dicto, id est quod uiderit Deum, & quod fuerit localiter in inferno, si sic, inquam, dicatur non ualet, quia sicut paradisus dicitur dupli citer, sic infernus: Vno enim modo dicitur infernus locus correspondens infraterram. alio modo carentia uisionis diuinę: sicut ergo anima latronis non di citur fuisse cum anima Christi in paradiso, nisi quia merito passionis Christi ani ma latronis uidit Deum, sic anima Christi non dicitur fuisse cum animabus electorum patrum in inferno, nisi quia animae eorum quae carebant uisione diuina.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
