# Opera omnia 142

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/142
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/142

& sic dicebant esse in inferno, merito huius passionis purga tę sunt, ab hac carentia: utrunque ergo de pari debet intelligi, quo ad effectunon quo ad locum uel motum localem, qui fuerit subiectiuè in ipsa animaQuamuis autem istud probabiliter sit dictum, etiam satis uideatur saluare articulum, & dictum scripturae, quia tamen uirtus diuina non comprehenditur à ratione humana, ideo non est pertinaciter asserendum, Quòd animam Christi, per alium modum nobis ignotum, non potuerit descendere ad infernumAd primum argumentum dicendum? Quòd idem finitum non potest esse simul in pluribus locis diffinitiuè uel circumscriptiue, nec isto modo ponitur animam Christifuisse simulin paradiso & in inferno, sed secundum effectum nihil prohibet quòd idem finitum dicatur esse in plurib. locis, quando effe ctus sunt compossibiles, & simul subsunt uirtuti eiusdem agentis: & sic animaChristi dicitur fuisse in paradiso simul & in inferno, quia merito eius, anima latronis uidit Deum, quod est esse in paradiso: & animae patrum quae carebant uisionediuina, & ob hoc dicebantur esse in inferno, liberatae sunt ab hac carentia, & per consequens ab inferno. imò secundum unum & eundem effectum, scilicet secundum liberationem patrum, potuit anima Christi, did simul esse in paradiso & in inferno, considerando terminum a quo & ad quem illius effectus, ratione enim carentiae uisionis diuinae, à quafuerunt per passionem Christiliberati, potuit dici anima Christi fuisse in inferno, ratione uerò uisionis diuinae, ad quam sunt admissi, potuit dici esse in paradisoAd secundum dicendum, quòd eo ipso quòd per passionem Christi libe rati sumus à culpa & à poena dicitur Christus descendisse in infernum, quia merito eius passionis, aliqui adempti sunt à poenis inferni. Descensus enim ille non attenditur secundum motum localem existentem in anima, sed se cundum effectum quem habuit in saluandis, haec Durandus ad uerbumQui cum talem opinionem nunquam inueniatur retractasse, si ipsa sit simpliciter haeretica, & consequenter contra iam determinata ab Ecclesia, sequitur quòd Durandus mortuus sit haereticus, ò insignis ordo Praedicatos rum, & nostrae religionis maximus splendor, potes haec pati doctorem tuum primum, fortasse post Thomam, aut sine dubio inter primos, cuius libri quotidie in tuis scholis, in tuis claustris, in tuis bibliothecis habentur, leguntur, coluntur, nunc esse pronunciatum haereticum? agas tu causam doctoris tuiego meam egi, imò tu ô Ecclesia tuam agas causam, quę permisisti per tot annos, & nunc, permittis Durandum publicè legi & tam nephandam iux ta hos magistros illius haeresim aut per ignorantiam nunquam agnouisti, aut per negligentiam & rei diuinę contemptum agnitam non damnasti. Quod si dicant non opus fuisse noua damnatione, cum haec opinio sit de iam damnatis, primo ex hoc sequitur, quòd dixi supra. Durandum, scilicet mortuum esse haereticum: secudo & Capreolum & Durandellum, & mul tos alios doctores, qui opinionem Durandi recitant, & eam tamen de haeresi non arguunt, ignaros fuisse & rudes in fide, nec scientes discernere hęreticum à non haeretico.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
