# Opera omnia 143

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 143. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/143

tertiò dicant mihi isti patres, ubi ipsi istius opinionis legerunt damnationem? ego quidem ut de mefatear, me eam usquàm legisse non memini. Conciliorum profectò determinationem nullam contra Durandum afferre possunt, cum non solùm damnata haec nunquam fuerit opinio in concilijs, sed nec in aliquo eorum de ipsa habita mentio est. Dicta itidem scripturae sacrae allegare, contra eum nescio quo modo poterunt, si non mentitur Scotus, qui dicit teste Francisco, quod etiam de ipso descensu Christi, nedum de modo descensus, non habetur expressa mentio in doctrina Euangelica, & perpraemissa à nobis in principio, quòd patet de modo, quo uteretur fortem Durandus ad exponendum authoritates scripturę, quae uiderentur esse contra eum. De authoritatibus fanctorum fortè multas possent adducere, dicentium, fuisse animam Christi in triduo in inferno, sicut corpus fuit in sepulchro: & similia. & quicquid sit de phantasia Durandi, quo scilicet modo ipso supradictas authoritates expone ret, forte dicendo de anima hoc dici, & non de toto composito, quia per ani mam principaliter illa sit operatus. quicquid, inquam, ipse dicat. cuius ego opinionem nec teneo, nec unquam tenui, ego hoc dico, & firmiter assero, non ualere istam consequentiam. haec opinio est contra dicta Augustini uel Hieronymi uel Gregorij, & sic de caeteris doctoribus ecclesiae. ergo est haeretica, & huius dicti ueritas, sicut est à bonis omnibus & subtilibus theologis credita, ita à me etiam euidenter probabitur. Quam enim sanctorum doctorum scriptura, extra canonem Bibliae posita, sit tradenda & legenda, & cum debita reuerentia suscipienda, non tamen sunt eorum dicta ita firmae authoritatis & immobilitatis, ut eis contradicere non liceat, & circa ea dubitare. nisi uel per scripturam sacram aliter probentur euidenter, & expressè, uel firmiter per Ecclesiam ipsa authorisantem determinatum fuerit, illa firmam ueritatem & indubiam continere. Ideo per dicta sanctorum, extra canonem Bibliae pręcisè, non potest conuinci opinio haeretica manifestè, nam ubi non est infallibilis ueritas, ibi nec fides certa & indubia. Cum fides certa ueritati infallibili innitatur, imò circa talia non est assensus infallibilis, nec adhęsio firma: ex quo enim ibi certa ueritas & indubia fides non est, ei semper assentitur, cum dubio & cum formidine falsi. quia dicit Augustinus in epistola ad Hieronymum & undecimo libro contra Faustum cap. 7. & 16. contra eundem Faustum, si scri ptura non continet ineffabilem ueritatem, & in aliqua parte sui falsa inuenitur, non remanet in ea certa fides, qua ei firmiter credatur, & propter falsitatem repertam in una sui parte, tota suspecta habetur, & sic fides titubaret. Quia ut dicit Augistinus de fide Christiana cap. septimo Titubat fides, si sacrarum scripturarum uacillat authoritas.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
