Latin
144
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 144
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem indi ctis sanctorum, extra canonem Bibliae non sit ueritas infallibilis, quantum ad praesens attinet, tres mihi succurrunt probationes, Prima est quia ipsime doctores de dictis suis dubitant, an in eis errauerint an non. Vnde Augustinus primo de Trinitate c. 1. inquit, Nec pigebit me sicubi haesito quęre re, nec pudebit me sicubi erro, me corrigere. &c. 2. Perinde quisquis holegit, pariter ubi haesitat, quaerat, ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me, ubi meum, reuocet me. Hinc liber Retractationum Augustini, in qui multa ex dictis ab eo anteadamnat &retractat. unde &secundo de Trin tate, Magis optabo à quolibet reprehendi, quàm siue ab errante, siueam adulantelaudari: laudator enim &errans, confirmat errorem, adulatorilm ro allicit in errorem. emendabit autem me iustus in misericordia, &argus me. oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Et sicut dici Guido Carmelita in libro de Haeresibus: licet Augustinus in his dictis le quatur humiliter, nihilominus loquitur ueraciter. Vnde ipse ad Vinces tium dicit, Negare non possum nec debeo, sicut in ipsis maioribus, itall meis tam multis opusculis, multa esse quae possunt iusto iudicio &nullm temeritate reprehendi. &in libro de uera Religione inquit, Quicquid ill bris meis erroris inuenietur, hoc solum mihi est attribuendum, quicquiu autem uerum aut bene expositum, illud uni omnium remuneratori &lal gitori Deo tribuatur. Possunt ergo dicta Augustini egregij &diuini de ctoris, non semper in omnibus continere indubiam ueritatem, cum ips circa ea dubitet, errauerit necne. Et quod dictum est de Augustino, dictum intelligatur similiter dealijs Doctoribus. Secunda probatio sumitur à dis cordia, quae est inter ipsos authores. discordia enim in scriptoribus testi monium est falsitatis, cum sit necesse, quòd saltem unus discordantiumfasum dicat, quia necessariò altera pars contradictionis est falsa. Ideo Alli gustinus 16. deciuitate Dei, probat sctipturae sacrae ueritatem, ex mutum concordia scriptorum eius, in qua omnes concordant, &nullus ab alius discordat, quod attestantur scripturae facrae indubiè &infallibili ueritass Vero enim, &ueritati ut dicit Philosophus primo ethicorum, omnia col sonant, quod non accidit in alijs scripturis. Quanta enim sit discordia u dictis sanctorum extra canonicas scripturas, nemo non nouit, nisi qui ills rum libros non legit. Discordat Augustinus à caeteris sanctis doctoribus circa intelligentiam operum sex dierum. quia alij ponunt, quòd Deus fo cit illa sex dierum opera, secundum successionem temporis dierum, à qui bus discordat Augustinus, qui ponit omnia simul facta, i uxta illud, Qui uiuit in aeternum creauit omnia simul. Vnde motus Augustinus numenquem illos sex dies, non secundum successionem temporum sed secundum distinctionem cognitionis angelicae rerum, in proprio genere, &uerbo, &tamen non dicuntur illi uel isti haeretici: &constat quod una opinionum est falsa, &per consequens dicta eorum non innituntur ineffabili ueritati. Similiter discordant Hieronymus &Augustinus, quia Augustinus omnium Psalmorum authorem facit Dauid, quod negat Hieronymus.