# Opera omnia 145

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/145

discordant similiter super repraehensione Petri à Paulo, an fuerit de peccato mortali, aut ueniali ipsius Petri? Item etiam discordant in cessatione legalium, sic quòd sibi contradicendo, unus necessariò falsum dicit: & tamen ex hoc neuter eorum haereticus reputatur. Similiter Beda super primo regum dicit, quòd Samuel fuit uerus sacerdos quod expressè negat Augustinus in libro de quaestionib. Noui & Veteris testamenti dicens, Samuelem non fuissesacerdotem, cum non fuerit de filijs Aron. Et Hieronymus pri mo contra louinianum dicit, simulque cognoscendum est, quòd Samuel le uita non sacerdos, nec pontifex fuit: ideoque non nominatur inter sacerdotes, sed inter eos qui inuocant nomen Domini. Dicta ergo istorum, non innituntur infallibili ueritati, cum sibi contradicant, quorum una pars ne cessariò est falsa: ut patet per philosophum. 4. Metaphysicae. Quin ipse August. in hac sententia sibimet uidetur aduersari, nam in libro de quaestioni bus Noui & ueteris Testamenti. qu. 46. dicit, Vt diximus Samuelem non fuisse sacerdotem. & tamen 12. contra Faustum. cap. 35. sic dicit, Commutatum sacerdotium in Samuelem reprobato Heli, & commutatum est regnum in Dauid Saule reprobato. ubi clarè Augustinus dicit, translatum lacerdotium in Samuelem, sic quòd Samuel uere fuerit sacerdos, sicut Da uid uerè fuit rex. De eodem etiam Samuele an fuerit resuscitatus uidetur à scipso dissentire Augustinus. Nam in quęstionibus Noui & Veteris Te stamenti. q. 27. tenet, quòd Samuel non fuit per Pythonissum uerè resusci tatus, sed daemon in similitudine Samuelis apparuit Sauli. Et inlibro de Cura pro mortuis agenda ponit, Quòd anima Samuelis à daemone uerè excitata, per artem Magicam loquuta fuerit Sauli. Hieronymus etiam in illa.qu. an Salem fuerit Hierusalem, uidetur in quadam sua epistola de cuius titulo non memini, sibi contrarius. qui etiam de 70. interpretibus, contrarium sentit Augustinus. Item Gregorius & Dionysius discordant circa ordines Angelorum. Et solus Hieronymus, caeteris circa promotionem bigami aduersatur, ipse enim tenet & scribit in epistola ad Oceanum, Quòd bigamus ante baptismum, siue post baptismum, potest promoueri: si mo do post baptismum plures non cognouerit uxores. cui contradicunt caeteri, dicentes: Quòd bigamus, siue ante baptismum, siue post Baptismum, non potest promoueri, & in hoc existimatur istos melius dixisse, ut scribit Augustinus de bono Coniugali, & Ambrosius de Officijs. Item Hieronymus ad Marcellam, dequinque quaestionibus scribens dicit, sanctos qui in fine mundi inuenientur, non morituros sed uiuos assumendos. Au gustinus autem in libro de ciuitate Dei. Omnes tunc morituros affirmat. Item Hieronymus super Matthaeum dicit hoc dictum Psalmi: In omnem terram exiuitsonus eorum. &c.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
