# Opera omnia 149

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/149

rem potius dictam, & id quod secundum se responsum est attendens, quàm intentionem & propositum respondentis, credidit eo modo Christum filium Dei dici, quo & quilibet fanctus dicitur Dei filius. Similiter & haec propositio, Illàm diem neque filius nouit. multis fuit occasio credendi, plura intelligere pa trem quàm credat filius, quam si secundum sensum quem communiter fa ciunt uerba etiam interpretemur, id uidetur prae se ferre, cum tamen alia sit latentis sensus ueritas. Possem infinitas similes propositiones adducere, ex canone scripturarum, & ideò benè dixit Hilarius, Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei est sermo subiectus. Et glosa super istum textum, inquit: Non semper debemus intelligere, ut uerba prima facie sonare uidentur, maximè ubi ambigua sunt, sed debemus recurrere ad intentionem loquentis. Et Gregorius (inquit) plerunque dum proprietas uerborum attenditur, sensus ueritatis amittitur. Et Gregorius 26. libro Moralium. Non debet aliquis uerba considerare, sed uoluntatem & intentionem, quia non debet intentio uerbis deseruire, sed uerba intentioni. Et Hieronymus super epistolam ad Galatas testatur, Non in uerbis scripturarum esse Euangelium, sed in sensu, non in superfi cie, sed in medulla, non in sermonum folijs, sed in radicerationis. Propterea Ocham in dialogo falsificat hanc communem propositionem, uerba non ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu accipienda sunt, maxime in secunda parte. dicit enim, Quòd in uerbis ambiguis & multiplicibus, non est recurrendum ad communem intelligentiam, sed potius ad intentionem loquentium, & ita dum est ambiguitas in doctrina alicuius di centis uel scribentis, similiter recurrendum est ad intentionem dicentis, ut ipse se exponat, & exprimat uerum sensum, quem permittat uis uerborum. nec est reprobandus, nisi posset conuinci, quod talis sensus uerus alijs dictis suis esset contrarius, uel esset impertinens proposito suo, & ita etiam in simplici loquela ad intentionem loquentis recurrendum esse, dicit idem doctor, & standum esse interpretationi eius, nisi constat aut probabiliter, uel uiolenter praesumatur, quod tali modo loquendi ambiguo usus est, ad decipiendum, uel ad alium malum finem. Ex quibus omnib. concludo, quòd non ego erraui, qui cum protestatione probabiliter multiplicem proposuerim propositionem, inter disputandum declarandam, quę tamen etiam nullum potest facere sensum, quem etiam aliquis doctor non reprobatus, aut pro tali nondum per ecclesiam declaratus tenuerit, sed errauerunt potiùs, qui propositionem habentem sensum catholicum, quem permittit uis uerborum, & quòd est magis in eo, sensu catholico iam eis à proponente declaratam, simpliciter haereticam esse iudicarunt.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
