Latin
150
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 150
Unproofread scanNot analysed yet
Quod etiam si antedeclaratum sensum meum fecissent, licet forsitan excusabilius errassent, tamen quia si uerè docti sunt, per se etiam poterant cognoscere, habere propositionem duplicem sensum, quod attendentes non solum simpliciter eam damnare, sed in bonum etiam potius eam sensum interpretari debuissent, nam Augustinus in libro de concordia Euangelistarum illud Matthaei exponens: Nolite iudicare &non iudicabimini: inquit, Hoc loco ni hil aliud praecipi existimo, nisi ut ea facta, quę dubium est quo animo fiant, in meliorem partem interpretemur: de factis enim medijs, quae possunt bono &malo animo fieri, temerarium est iudicare maximè ut condemnemus. Quod ergo de his quae fiunt dicit Augustinus, dictum pariter intelligamus, de his quae dicuntur, &ita speculatiuis applicantes sententiam Augustini, concludamus, Quòd in ijs dictis, quae possunt habere bonum &malum sensum, temerarium est iudicare, maximè ut condemnemus.