# Opera omnia 150-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE POENA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/150-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/150-2

IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE POENA peccati mortalis disputatio. FSt autem secunda conclusio, quam isti damnauerunt haec. Peccatqi mortali finiti temporis, non debetur poena infinita secundum tem Spus, sed finitatantum. & quia dum pono conclusionem in libellon meo, haec praemittuntur uerba. Nisi essent dicta sanctorum, quę in manifesto sui sermonis uidentur dicere oppositum, firmiter assererem, infrascriptas conclusiones: assero tamen ipsas esse probabiles, & rationabiliter posse defendi. quarum prima est haec. Peccatum mortale est in se malum finitum. secunda est haec, Peccato mortali finiti temporis &c. Quidam Magister, de hac mecum conclusione habens disputationem, Quid, inquit ipsealiud quaerimus testimonium, quòd tua conclusio sit haeretica? cum tu ipses met manifestè dicas, eam esse contra dicta sanctorum: ualet enim consequentia, Est contra dicta sanctorum. ergo est haeretica. ostendi ego tunc ei, ut etiam inferius ostendam, quomodo mea conclusio, sententijs sanctorum nihil repugnabat, & quomodo erant intelligenda uerba, sed quando itam fuisset, quod conclusio esset contra dicta sanctorum, quantum ualeret suam consequentia, & quàm docto ut se ipse iactabat Theologo, esset indigna patere potest unicuique, ex supradictis in prima conclusione. scio quid di cerem hîc de isto Magistro: est enim is, qui toties in patriam literas misit. de me quasi trophaeum triumphumque pollicentes, sed uolo, ut praemisi à principio, rationibus non conuicijs agere causam meam. Venio ad conclu sionem, & quia isti Magistri iudicauerunt, & conclusionem ipsam & responsiones etiam, quas eis super hac conclusione me interrogantibus dedi, esse falsas, erroneas & haereticas, uolo prius declarare, ipsam conclusionem esse catholicam & consonam dictis ferè omnium doctorum. dico autem IEO autem meam, quia si eam in alio sensu capias, quàm in eo quem ego per ipsam intendo, iam non est ista mea conclusio, quam ego proposui.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
