Latin
IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE POENA
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 151
Unproofread scanNot analysed yet
Propositio enim mul iplex est, multę propositiones, deinde uolo declarare, ipsas etiam responsiones meas esse tales, tàm de ipsa conclusione, quàm de ipsis responsionibus, declarando semper, quòd sensus meos, id est quos per illas intendo, permittit uis uerborum. Pro declaratione ergo conclusionis, quinque sunt notanda. Primò notandum, quòd in peccato duo possunt considerari, conuersio ad bonum creatum, &auersio a bono incommutabi li &increato. Primo modo peccatum est malum finitum, etiam secundum omnes doctores, secundo peccatum est malum finitum, secundum commu nem uiam. &quia conuersio ad bonum creatum, quo peccando abutitur peccator, est de intrinseca ratione ipsius peccati, ideo dicitur, quòd pecca tum est intrinsecè malum finitum. auersio autem à bono increato, facit ipsum esse extrinsecè infinitum, quia solum pro tanto dicitur infinitum malum, quia est auersio ab infinito bono, &ideo solum relinquitur, quòd sit extrinsecè &obiectiuè infinitum malum. Secundo nota, quòd per tempus possumus intelligere solum tempus uiae, &hoc modo certum est, quòd neque peccatum, nec quicquam aliud ad hominem pertinens, possit esse infinitum secundum tempus, cum tempus uiae cuiuslibet uiatoris sit, non solum duratione &finitum, sed etiam breue. alio modo possumus intelli gere per tempus, tempus uiae &termini, &hoc modo accipitur in conclusione, &sic aliquid potest in homine durare per tempus infinitum ut patet. Tertiò nota, quòd peccatum mortale potest capi dupliciter. Vno modo, pro actu prohibito, uel obmissione actus praec epti à Deo. alio modo pro reatu derelicto ex prędicto actu prohibito, uel dicta obmissione actus, qui quidem reatus, in multis locis sacrae scripturae dicitur peccatum. &per tale peccatum, denominatur aliquis peccator, cessante uel transeunte actu pec cati primo modo dicti. Ex quo tertio notando patet, quòd rationabiliter est dicendum, quòd licet in isto qui damnatur pro peccato mortali, aliquando finiatur ipsum peccatum, pro quo damnatur, quantum ad entita tem intrinsecam ipsius actus, qui primo modo denominatur peccatum, non finitur tamen, quantum ad reatum imò si sic finiretur, non deberetur ei poena aeterna, &ita peccatum, cui debetur poena, infinita est, infinitum secundum tempus quantum ad reatum. Quartò est notandum, quòd deberi capitur dupliciter, uel dupliciter potest intellligi, quòd alicui peccato debeatur aliqua poena. uno modo, dicitur id alicui deberi, quod ei aliquando reddetur, &sic dicitur rationabiliter &catholicè, quòd peccato finiti temporis, quantum ad entitatem intrinsecam &reatum non debetur poena infinita, secundum tempus, &isto modo intelligitur conclusio praesens, quòd peccato finiti temporis non debetur, &c. Omne enim peccatum, cui debetur isto modo, id est pro quo aliquando reddetur poena infinita est, dicto modo infinitum, nec unquam aliquis damnatur, nisi peccatum, pro quo damnatur sit illo modo infinitum, secundum tempus.