# Opera omnia 152.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 152.5 to 152.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/152.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/152.5

ruditatis autem maximae erat credere, quòd ex praedicta conclusione ego intendebam negare poenam aeternam damnotorum, quinimò ex conclusione mea habetur perscrutatio causae, qua damnati in aeternum puniuntur, quam causam ego dixi esse perpetuationem reatus, in anima peccatoris, per finalem eius impoenitentiam, & perpetuam obmissionem ingemi scendi de suo peccato, quae opinio non solum uidetur non esse haeretica, sed ita Catholica, ut nemo eam si sit Catholicus, & in sacris literis exercitatus, rectè et rationabiliter negare possit. Quod autem & propositio ex ui terminorum hunc sensum praetendat, patet, sic enim dicit propositio. Peccato mortali finiti temporis, non debetur poena infinita secundum tempus. in qua propositione, ego accipio deberi, pro eo quod aliquando persoluetur, quod usitatissimum esse apud doctores iam patuit supra, & accipio peccatum pro offensa & reatu, quae acceptio non solum impropria est uel abusiua, sed frequens in sacris literis. Postquam enim Magister senten tiarum in secundo inquirit. An transeunte actu, peccati, peccatum sit in eo qui peccauit, donec ipse poeniteat: sic respondet. Non est ignorandum, peccata duobus modis esse in aliquo, & transire actu, scilicet & reatu. Dicit etiam Durandus ibidem, quòd dupliciter intelligitur finiri peccatum, uno modo per solam actus cessationem, alio modo, per peccati dimissionem. quod autem etiam reatus dicatur aliquando peccatum, expressè dicit Thomas ibidem sic dicendo.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
