# Opera omnia 153

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE POENA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/153

Reatus medians inter culpam & poe nam, sortitur nomen utriusque extremi. sed nónne etiam accipitur peccatum pro reatu ibi? Sancta ergo & salubris est cogitatio, pro defunctis exorare, ut à peccatis soluantur. Illi enim defuncti, pro quibus est orandum, ut à peccatis soluantur, non sunt in peccato, capiendo peccatum pro culpa mortali, neque à tali peccato soluuntur post mortem, sed solùm à peccato capto pro poena uel reatu poenae. isto modo etiam, accipitur peccatum ibi: Peccata tua eleemosynis redime: & ita in multis alijs passib. scripturae. Si ergo & sensus propositionis catholicus, & acceptio terminorum in propositione catholica & probatissima, quid erat, cur hanc conclusionem meam, pro haercticica damnarent? Nunc uenio ad responsiones meas, & primo dixi, quòd si aliquis perseuerabit tantum per tempus finitum in peccato mortali, iste non punietur, nisi per tempus finitum, quod dictum tripliciter uerificatur. Primo cum peccatum mortale pro reatu accipimus, & non pro actu commissionis uel obmissionis, ut dictum est in declaratione conclusionis. secundò aduertendum, quòd Li peccato mortali de rigore logicae accipitur confusè & non determinate. Tertio quia uerum sit, quòd si iste qui peccauit, perseuerauerit tantum per tempus finitum in determinato peccato, puta in obmissione poenitendi de suo peccato, ita, quòd aliquando poenituerit de ipso, iste non punietur de ipso, nisi per tempus finitum. & quòd hos catholicos sensus, & nul lum à fidedissonum intenderem, patet per id quod subiunxi in responsione, cum dixi stare cum ueritate conclusionis, quòd quilibet decedens in peccato mortali, punietur inaeternum. Cum autem ulterius quaereretur à me, an aliquis qui peccat, tantùm per tempus finitum uno peccato mortali, & moriatur impoenitens, puniatur in aeternum? Respondi, quòd sic: sed dixi quòd talis non punietur, pro illo actu solùm, quod uerè respon sum est ad quaestionem factam, quanquam etiam uerum sit, quod si solum peccasset isto actu, puniretur aeternaliter: sed ex quo quaestio ponit, istum mori impoenitentem, ipse punietur etiam pro ipsa impoenitentia, imo pro infinitis obmissionibus poenitendi, & pro infinitis actibus, alijs ma lis totalibus uel partialibus, in quibus persistit damnatus. Sicut enim con tinuè male uult damnatus, & ita continuè peccat & demeretur non quidem aliam & aliam poenam, essentialem saltem, & quae non est ipsa culpa sed eandem multiplicius, ita punitur pro illis actibus malis, in quibus con tinuat. quia uero id uidetur esse contra communem modum dicendi sanctorum, licet non contra rem dictam & sensum suum, ideo tam scripto quàm uerbo dixi me non asserere istam opinionem, scilicet in tali modo dicendi, propter reuerentiam sanctorum, sed dixi eam posse probabiliter defendi.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
