Latin
IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE POENA
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 154
Unproofread scanNot analysed yet
Finaliter etiam ultra praedicta addidi, quòd quilibet decedens in peccato mortali, ex reatu istius peccati, ideo punitur inaeternum, quia ex hoc quòd decedit in isto reatu, ponitur in tali statu, quòd necessitaturad peccandum in aeternum, peccato saltem perpetuae obmissionis poenitendi, &disponendi ad gratiam. Praedictas autem responsiones meas dixerunt isti Magistri non esse satisfactorias argumentis &iuquisitionibus suis, imò quòd errorem errori superaddidi, per talem responsionem, proprater quod, responsiones &declarationes dixerunt esse falsas, erroneas &haereticas. quod autem in hac tam reprobanda damnatione sua, errorem errori ipsi superaddant, &non ego, quis non uideat, nisi qui catholicas ueritates simul cum eis oderit uel non intellligat? Breuiter autem recapitulando, id quod intendo in hac conclusione, est hoc quòd uerum est quidem quòd mortale peccatum, finiti temporis est dignum poena aeterna, &ei debetur, &etiam aliquando persoluetur poena aeterna, si non fuerit dimissum ante mortem. Tamen si peccatum mortale est finitum secundum tempus non solum quantum ad entitatem intrinsecam, positiuam actus prohibitia Deo uel priuatiuam obmissionis actus à Deo praecepti. Sed etiam quantum ad imputationem uel deacceptionem, reatum quoque &maculam, quae in multis locis scripturae, &in communi modo loquendi doctorum sapedi citur peccatum, &quae sic est de ratione peccati, aeternaliter puniendi, quod si non maneat dicta imputatio, uel macula, nunquam peccato debebitur, &aliquando persoluetur poena aeterna. de tali, inquam, peccato, quantum ad omnia praedicta finito quae quidem finitio fit per poenitentium, saltem de mortali actuali. Dico quòd ei non debetur poena aeterna, intelligendo debe rialicui, quòd ei aliquando reddetur uel persoluetur, imò quibuscunque red detur poena aeterna pro peccato mortali, illi sine fine fuerunt in isto pecca to modo superius dicto. &hoc est quòd intendit Gregorius dicere, Pecea torem puniri poena aeterna, quia peccauit in suo aeterno, id est sine fine. &sic nos dicimus omnem hominem qui damnantur, mori in peccato pro quo damnatur. Consentit &Thomas in quarto sententiarum, dicens, Ideò du rare poenam damnatorum in aeternum, quia culpa durat in aeternum. Dico pro pterea quòd in omni isto, qui damnatur, est unum peccatum infiniti temporis, tàm loquendo de tempore uiae, quàm termini, scilicet obmissio poe nitendi, quae in damnato nunquam habet finem: &ita patet, quòd infinitas durationis peccati istius, qui damnatur infinitas, dico quantum ad imputationis reatum uel maculam, &impoenitentiam uel obmissionem poenitendi, de isto est causa, quod ei debebitur, &aliquando persoluetur poe ha aeterna. Et haec satis deista conclusione. ADORA.