# Opera omnia 158

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/158
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/158

Tertiò patet, quòd ista propositio, etiam sic absolutè & indistinctè potuit poni. Crux non est adoranda adoratione latriae: quia in sensu proprio est uera, aut saltem probabilior sua opposita, qui sensus magis est attendendus de rigore sermonis, quam sensus improprius, in quo est falsa, sicut enim terminus analogicus per se positus, stat pro famosiori significato: ita oratio habens sensum pro prium & improprium, si sinespecificatione dicitur, magis est accipiendam secundum sensum proprium, quam improprium: & ideo eam ut dixi, etiam indistinctè potui posuisse, sensum in quo eam intelligo, declaraturus inter disputandum. ex quo infero, quòd licet in propositione multiplici, fortè melius sit facere, sicut ego feci in ista determinare, id est sensum, in quo ponitur, quàm ipsam indistinctè ponere, maior tamen est defectus in damnando indistinctè & simpliciter, propositionem ueram in sensu proprioi propter falsitatem sensus improprij, quàm ponendo indistinctè illam propositionem, propter ueritatem sui sensus proprij, quod non solum uolul hic annotasse, pro ista conclusione tantum, in qua ego determinatè nego modum Thomae, quàm propter alias, quae licet habeant sensum catholis cum, quem semper promisi me declaraturum, ut modo etiam declaroDamnatae tamen fuerunt simpliciter & indistinctè. Verum, quòd qualltercunque sit, de mea conclusione, damnationem suam ab errore excusarem non possunt, sic euidenter declaro, haec formaliter fuit sua determinatioquia ipse negat omnem modum adorationis latriae ad crucem, secundum uiam catholicorum doctorum, & orationem quam facit uniuersalis Ecclesia ad crucem. Ideo dicimus praefatam conclusionem esse scandalosam, piarum aurium offensiuam, & contra consuetudinem uniuersalis ecclesiae haec praecisè fuit illorum sententia. primò, dicant mihi, ubiuis detur eis, quòd ego negem omnem modum adorationis latriae ad crucem, secundum uiam catholicorum doctorum: non utique habent hoc e conclusione, in qua expressè & specificatè dico, me negare modum Thomae, nisi fortè quod credere non possum, propterea, quòd nullum alium do ctorem uiderint, existimarent modum Thomae esse omnem modum. Ex responsione item mea, hoc habere non poterant, me negare omnem modum adorationis latriae, secundum uiam catholicorum doctorum, cum expresse dicam in responsione, me eum modum concedere, quem concedit loannes de Guara, qui fuit praeceptor Scoti, & solennis doctor Henricus de Gandauo, nisi fortè & Henricum & loannem uelint dicere non esse catholicos, quod cli quod necessariò sequitur ex dictis suis.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
