# Opera omnia 159

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/159

nam cum ego eis dixerim, me sequi Henricum & loannem, & ipsi deindedicant, me non sequi catholicos do ctores, quis ex hoc non inferat, non esse illos, quos dixi mesequi doctores catholicos? Quis autem hoc ferat? quis ęquo animo patiatur? Henricum & loannem, tàm praeclaros tam excellentes doctores Ecclesiae lumina, fidei propugnacula, pro non catholicis, & consequenter haereticis & infidelibus reprobari. non possum non stomachari aliquando, sed tamen mereBrimam. Attendamus autem ad secundum errorem. dicunt, Quòd conclu lio est scandalosa, & piarum aurium offensiua: & contra consuetudinem uniuersalis Ecclesiae: ò damnatissimum iudicium, uideant ut laqueos effu gere non possunt, aut enim conclusio mea, non negat nisi modum Thomae, modo supra exposito, & tunc patet conclusionem meam non esse con tra consuetudinem Ecclesiae (ut diffusissimè fuit declaratum) aut ut ipsi uolunt, negat omnem modum adorationis: & negat adorandas esse imagines forma ecclesiae consueta, & tunc conclusio non est scandalosa, uel pia rum aurium offensiua, sed simpliciter haeretica. Cum enim iuxta Damascenum, honor secundum ritum ecclesiae imagini exhibitus, perueniat prototypon qui modum ecclesiae in adorandis imaginibus non obseruat, ipsum imaginatum & representatum quod est Deus, latria non adorat: quare qui conclusionem hoc negantem iudicat scandalosam, & non simpliciter haereticam, ipse est simpliciter dicendus haereticus. IOANNIS. FICI MIRANDVLAE, A DEO AN SVFpositari natura irrationalis possit disputatio. Varta conclusio damnata per istos est haec. Non assentior communi sententiae theologorum dicentium, Posse Deum quamlibet P naturam suppositare, sed de rationabili tantum hoc concedo. Per hanc conclusionem, ego non intendo negare Deum, posse quamlibet naturam suppositare: sed solùm intendo, negare assensum particularem, & explicitum huius assertionis. Deus potest quamlibet naturam luppositare, & inter has duas intentiones magna est differentia: quia etiam si hoc esset de possibilibus secundum potentiam absolutam Dei, propositio tamen de uirtute, sermonis solum negans assensum positiuum, expli citum in particulari illius dicti, non derogat omnipotentiae Dei de uirtutesermonis, nec de uirtute sermonis haeresim aliquam sapit. & ratio est, Quia non omnis fidelis tenetur assentiri explicitè, & in particulari, omnibus possibilibus secundum omnipotentiam Dei absolutam, aut ista explicitem & in particulari profiteri: sed quaedam talia sufficit credere in generali & simplicitè, & nulla pertinaciter discredere. Ideo ego non sine mysterio, non posui conclusionem in istis terminis: Deus non potest quamlibet na turam suppositare. sed in istis non assentior sententiae dicenti, Quòd Deus potest quamlibet naturam suppositare. ex qua conclusione, de uirtute ser monis, non potest inferri, quòd Deus hoc non potest.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
