# Opera omnia 16

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT SEXTVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/16

Cur gratia exempli dicturus Moses de agente causa & de materia, non illam agentem expressis uerbis hanc materiam uocauit, sed coelum & terram, & materiae dispositiones, non qualitates, ut dicunt philosophi, sed aquas, & formam lucem potius quàm formam appellauit: Cometas item & fulmina & caetera id genus non proprijs cognominibus, sed astra & stellas nominauit, atque ita de reliquis. In exordijs quidem allata fuit à nobis cum ueterum consuetudo scribendi res grandes physicas & diuinas occulte & figurate, tum ruditas auditorum qui cum splendorem disciplinae Mosaicae ferre non possent, oportuit uelata facie uerba facere illis, ne qui illuminandi suscipiebantur, nimio lumine obcaecarentur. Nunc tertiae rationis habemus occasionem, quia, scilicet, si mate riam, & formam, & qualitates, & causam agentem nominasset, poterant illa quidem corruptibilis mundi tractatibus deseruire, non autem & reliquis. Quare illud est incogitatum & mirum Moseos artificium diuinaque uerè non humana industria eis uti dictionibus itaque orationem disponere, ut eadem uerba, idem contextus, eadem series totius scripturae figuran dis mundorum omnium & totius naturae secretis apte conueniat. Hoc il lud est in quo Moseos liber omnem gentium & doctrinam, & eloquentiam, & ingenium superat. hoc nouum illud & intactum adhuc quod nos afferre tentauimus, ut, scilicet, factum à Mose id nostris hominib. re ipsa comprobaremus. Hęc est idea, hoc est exemplar absolutissimi scriptoris, non ob id solum quòd huiuscemodi scribendi genus ut supra demonstrauimus naturam effigiat & aemulatur, quàm quod sicut inter mentes angelicas authore Dionysio & diuo Thomasplendore nostrae theologiae il la est suprema, quae paucissimis ea notionib. & formis per intelligentiam comprehendit, quae inferiores uarijs & multiplicibus, ita inter scripturas illa est summa, illa apicem tenet omnis perfectionis, quae paucissimis uerbis omnia ueluti singula & congiue & profunde complectitur. Sed quid prophetam prodeuntem reuelata facie moramur ultra, ut de coelestibus nos mysterijs alloquatur? prius tamen quàm loquentem ipsum audiamus, ut simus uerborum illius capaciores praefari paucula quaedam de coclo decimo utile fuerit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
