# Opera omnia 161

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/161

Ecce primum dictorum, & sequitur de secundo, & simul per se nec subsistere ualerent nec moueri, in tantum subsistunt, inquantum ut esse debeant acceperunt: intan tum mouentur, inquantum occulto instinctu disponuntur. arescit terra, concutitur mare, ignescit aër, obtenebrescit coelum, inardescunt homines, mo uentur angelicae uirtutes, num haec suis instinctionibus, & non magis diuinis impulsionibus agitantur? Per circumincessionem uerò Deus intima tur soli naturae, quam uoluntariè assumit sed modo supernaturali. & hoc similiter ad duo, scilicet ad sublimandum naturam, ad actum primum, qui est esse subsistentiae diuini suppositi, & potentiam ad actum, scilicet qui est ope rari, actum beneficum intelligendi & uolendi. Sine dicta enim, circumincessionem non posset natura, in esse diuinae subsistentiae sublimari, neque differentiam operationum percipere, uidendo, scilicet & amando diuinam essentiam, modo congruenti creaturae. Sed per circumincessionem Deus na turam assumptam, ad diuinum esse subsistentiae subleuat, & ad operationem diuinam promouet. dicente Damasceno lib. 13. cap. 16. Caro domini deificata dicitur esse. & ideo communi diuiduali, non secundum transmu tationem naturae, sed secundum dispensationem unionis, secundum quam indiuisibiliter Deo uerbo unita est caro. per eam quae inuicem naturarum circumincessionem, & ita diuina caro, diuinis actionibus ditata est, propter sincerissimam ad uerbum unionem. sumit ibi carnem pro tota humana natura. Ex his arguo. Sicut se habet Deus in omni creatura, per illapsum naturalem, ad duas actiones prędictas supergredientes limites naturae (ut iam patet ex dictis Damasceni) nec potest negari simile quo ad aliquid: quia sicut illapsus, inquantum natus est, operari in eo cui Deus illabitur, dicta duo. siccircumincessio nata est, quantum ex se semper operari illa duo. Sed nul la creatura naturae est susceptibilis, neque potest esse susceptibilis illapsus Dei ad suscipiendum in se, modo congruenti naturae, primam Dei operatio nem praedictam, quinetiam sit susceptibilis in se, operationis secundae: quia nul la creatura potest esse per substantiam, cui non possit conuenire aliqua ope ratio, per potentiam. quia secundum Philosophum in sine4. Metereorum omnia opere determinantur, & sunt propter suas operationes, & tandiù sunt quamdiu possunt agere suas proprias operationes, & cum desinunt posse se operari suas proprias operationes, tunc simul desinunt esse. Vt enim di cit Damascenus ibidem cap. 17. Intellectus insipiens & priuatus cognitione, non utique erit unquam. si enim inoperabilis & immobilis est, inexistibilis omninò est, Perhoc apertè insinuans, quod si non posset eleuari propter intellectum non esset assumptibilis ipsa substantia intellectus, nec ipse homo, quia nec esset homo secundum quòd praemittit ibidem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
