# Opera omnia 162

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/162

quoniam aut rationale, intellectuale, aliàs homo, qualiter ergo homo actus est Deus si carnem inanimatam uel animam ἀνοην, id est sine intellectu assumpsisset. Non hoc enim homo, ergo similiter nulla creaturae natura est susceptibilis aut possit esse susceptibilis circumincessionis Dei, ad suscipiendum in se, supra limites natutae, primam Dei operationem prędictam: quinetiam sit susceptibilis in se operationis secundae, secundae autem non est susceptibilis, nisi per potentias intellectus & uoluntatis, ergo &c. Iccircò licet argumentatio Augustini tacta in prima ratione, non tenet de forma, tamen non fallit in aliqua materia, quin sequatur. Si natura ista (puta hominis) est eleuabilis secundùm essentiam, quin sit necessariò simul eleuabilis, secun dum potentiam. & si non secundum potentiam, nec secundum essentiam. quemadmodum sequitur, Si anima fortis est immortalis, & cuiusque hominis anima est immortalis. & si non cuius libet, nec fortis, quia eadem ratio immortalitatis uel mortalitatis est in omnibus & ideo talis argumentatio, ratione materiae talis, benè tenet, ac si teneret secundum formam argumentis quae reuera tenet uirtute formae habendo, scilicet aspectum ad communem rationem, quae conuenit alicui naturae, puta immortalitas animae. Illa enim eadem est, in omni anima: uideamus ergo de possibilitate & impossibilite huius assumptionis: & ex parte quidem, ut diximus, non est dubitatio: sed quia nobis incognita est, ex parte susceptibilis, iccircò nobis est diffici lis intellectus ueritatis, in dicta quaestione. Propterea hic est alia positio à praedicta. licet minus solennis, quia tamen magis applicabilis est animolicet non uideatur ita uera, propter inconsuetudinem, tamen fortè uerior est, quòd scilicet nulla natura lusceptibilis à Deo, sit dicto modo, per circumincessionem, nisi natura intellectualis, magis mihi placet, tenendo igi tur hanc opinionem ad praesens, dico, ad primum in oppositum, Incorpoream animae rationalis, uel angeli, & in homine naturam corporis, inquantum ordinatur ad animam, ut perfectibilè ad perfectionem. & in quo anima suam operationem intellectualem efficacius operatur, amota ab ipso omni dispositione accidentali impediente, quam cum est separata, ut totum compo situm ex corpore & anima, cum sua intellectiua sit ipsum susceptibile, & cor pus mediante substantia animae, & in ordine ad illam substantiam animę, ut ipsa est potentia intellectiua. ita, quò d nullo modo susceptibile sit, id in quo non est potentia intellectiua, & hoc sub potentia intellectiua comprehendendo, totum id, in quo principaliter consistit ratio imaginis, existens in substantia animę, ut nihil sit susceptibile, nisi ratione imaginis Dei, quę est in illo, ut per circumincessionem, uel secundùm substantiam & secundum potentiam simul. ut in solo Christo, uel secundum potentiam solùm, ut in omnibus his ipsa imago Dei quasi reimprimitur suo prototypo, quasi denarius figurae, à qua sibi imago sua impressa est. Hinc dicit Damascenus in ca.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
