# Opera omnia 166-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/166-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/166-2

IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA naturali & Cabala disputatio. Varta conclusio, per istos damnata fuit haec. Nulla est scientia, quam non magis certificet de diuinitate Christi, quam Magia & Cabala. Hanc conclusionem ego declarando dixi, quòd inter scientias, quę ita sunt scientię, quod neque ex modo procedendi, neque ex suis principijs, neque ex suis conclusionib: innituntur reuelatis, nulla est, quae nos magis certificet eo mo do, quo de hoc certificare possunt, scientiae humanitus inuentę, quam Magia il la, de qua ibi ponuntur conclusiones, quae est pars scientiae naturalis: & pars illa Cabalae, quae est scientia, & non est Theologia reuelata.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
