Latin
IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 167
Unproofread scanNot analysed yet
Dixerunt isti Ma gistri, quoddeclaratio mea non erat ad propositum uerborum pręfatę conclusionis, &quod praefata conclusio de uirtute sermonis, erat falsa, erronea &hęretica: in qua sua damnatione, quot sint damnanda, quęso sigillatim uideamus. Pri mò dicant mihi, quomodo esse potest magis declaratio mea, ad propositum uerborum conclusionis meae. quid enim est in illa declaratione aliud, quam explicitè declarare, uim singulorum terminorum, in conclusione positorum. Ibi enim primo exponitur, quid intelligam per scientiam, cum dico nulla scientia: &quid pro certificare, quid per Magiam, quid per cabalam, nec uideo ego quid ulterius restet declarandum. Secundò uolo ostendere, quod de uirtute sermonis non solum est falsa &haeretica, sed imò sua opposita est falsa, &secundum ipsos totaliter haeretica. dicta enim conclusio est una negatiua, quae exponitur disiunctiue, per tres cathegoricas sic: nulla scientia non reuelata. &c. Alia à Magia &Cabala certificat de diuinitate Christi. uel Magia &Cabala non certificant. &c. uel Magia &Cabala magis nos cer tificant de Deitate Christi, quam alia scientia non reuelata. Ista autem disiunctiua est uera &catholica, quia saltem habet unam partem ueram, &ita patet iam, quod de uirtute sermonis non est falsa, sed quod sua opposita secundum eos sit haeretica patet. nam opposita huius, Nulla scientia non reuelata. etc. Magis certificat. &c. est ista Aliqua scientia non reuelata, Magis certificat de Deitate Christi, quàm Magia &Cabala: ad quam sequitur de uirtute sermonis, quod Magia &Ca bala certificant de diuinitate Christi, quod ab eis reputatur pro haeretico. &ita patet, quod dum uolunt damnare de uirtute sermonis istam negatiuam, Nul la scientia magis certificat diuinitate Christi quam Magia &Cabala: coguntur per suum iudicium ipsimet habere pro catholica istam affirmatiuam, Magia &Cabala certificat nos de diuinitate Christi. Quàm autem inse sit ipsa conclusio uera, profectò euidentissimè potest declarari, licet enim nulla sit scientia hu manitus inuenta, quę nos certificare possit de diuinitate Christi, quia cer tificationem de diuinitate eius, ut in praecedenti diximus conclusione, non habemus nisi ex modo faciendi miracula, quae fecit: quae miracula, &esse fa cta ab eo, &esse taliter facta, non nisi ex testimonio scripturae scimus. Tamen si quid ad hoc nos possunt adiuuare scientiae humanae, sicut &adiuuant in cognitione multarum ueritatum supernaturalium, nulla est, quae ma gis nos possit adiuuare, quam Magia &Cabala quas diximus. Ad hoc enim, ut miracula Christi nobis suam testentur diuinitatem, oportet cognoscere primo, quòd non potuerunt fieri in uirtute naturali, sed solum in uirtute Dei. Secundò oportet scire, quòd illam uirtutem à se habuerit Christus &non aliunde.