# Opera omnia 17-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT SECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/17-2

CAPVT SECVNDVM. &Eniamus ad Mosem qui dicturus de omnibus, hunc tanquam primum & principalem coeli peculiariter appelllatione dignatus est, quemadmodum licet nouem choros angelicos, quia participant diuinitate uocare Deos possumus. Vnde illud Deus Deorum. Absolute tamen cum Deum dicimus non aliquem ex eis, sed indiuiduam trinitatem accipimus praesidentem illis, quemadmodum & empyreum coelum nouem sibi subiectis orbib. praesidet. Terram autem uocauit octo sphaeras postremas, neque id sine causa, sed ob id factum quoniam huius numeri extremasibi terrae appellationem uendicant. Ea sunt Luna & coelum stellatum, quorum utrumque terram uocare & ueterum authoritate & ratione praeterea cogimur. De sphaera enim octaua frequentissimum in Academia dareilli terrae appellationem.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
