# Opera omnia 17

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/17

CAPVT PRIMVM. Vpra nouem coelorum orbes, id est, septem Planetas & sphęram octauam, Dquam uocant inerrantem nouumque orbem, qui ratione, non sensu deprehensus est, primusque est inter corpora quae mouentur, creditum esse decimum coelum fixum manens & quietum, quod motu nullo participet. Neque hoc tan tum creditum à nostris maximeiuniorib. Strabo & Beda, sed à plurib. etiam Hebręorum, praetereaque philosophis & mathematicis quibusdam. E quib. satis duos sit attulisse Abraam Hispanum astrologum maximum & Isaac philosophum, quorum uterque hoc attestatur. Quin & hic Isaac decimum or bem ab Ezechiele designatum intelligit per Saphyrum in similitudinem thro ni, ut color Saphyri lucis nitorem throni similitudo immobilitatem eius significet. Figuratas item intelligit decem sphaeras à Zacharia per candelabrum aureum distinctum septem lucernis, & lampadem super caput eius, tum super lampadem oliuas duas. Cum enim septem lucernae septem Plane tas indicent, & lampas circulumoctauum tot luminibus fulgentem, uult per duas oliuas indicari nonam & decimam sphaeram, propterea quòd ex oliuis oleum defluit ad lampadem & lucernas, ad luminis nutrimentum. Quare per rationis similitudinem cum coelorum quos nos uidemus lux à supremis illis emanet & conseruetur (qui enim dat lucem idem conseruat) merito illi quidem oliuis, hi autem lucernis & lampadi comparantur. Verum si non possunt eiusdem aquae duo primi fontes constituti, necesse est ex illis duab. supremis sphęris alteram esse, quae sit principium totius lucis. Quod si ad alteram ad primam utique, id est, ad decimam referendum est, ut sit ipsa quasi unitas luminum, tum proxime lumen tota essentia suae substantiae no na recipiat. Inde tertio ad Solem plena participatione proueniat, à Sole au tem quarto iam ideoque postremo gradu in omnes stellas partibiliter diuidatur. Supra igitur nouem coelos decimum statuamus, quem theologi uocant empyreum. Dubitatum autem à quibusdam natura ne esset corporea an incorporea potius. Nam & unitatem forte decet ut numero coelementali respondet analogia naturae, ita non esse genere eodem. Sed quicquid de hac quaestione statuatur, remaneat inconcussum inibi esse thesauros lucis, & inde quicquid habere luminis uisiturque in corporibus quasi à primo fonte in caetera deriuari. Neque enim obstat siquis credere pertinacius quàm uerius uelit non esse illum natura uerè corporea, quando in Phoenicum theo logia est, ut scribit Iulianus Cęsar in oratione de Sole, emanare lucem corpoream ab incorporea natura. Praeest hic igitur nouem sibi serie consequen ti succedentibus coelis, quasi dux exercitui, quasi forma materiae, & Monados typum gerens denarium implet.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
