# Opera omnia 171

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/171

Ex quibus ego multos uidi, qui audientes, quod Magi uenerunt ado rare Christum, credentes nihil aliud significare hoc nomen Magos quàm Necromantes. hinc sumunt argumentum, quòd Magia non sit prohibita, nec contrà fidem Christi, quando ipsum Christum Magiae cultores primi adorauerunt. Vtile est ergo docuisse fideles, ne cum Magumaudiunt, dę monum cultorem semper intelligant, & cum audiunt, apud Persas Magos in summo honore & reuerentia habitos, propter eorum doctrinam et lapientiam, sciant philosophos illos fuisse, non Necromantes, quos utpote populis exitiales & damnosos, imò pestiferos, omnes gentes semper eiectos & malè habitos, persecutae & detestatae sunt. Similiter cum legunt Albertum in experimento Magiae multum temporis consumpsisse, de Magia naturali hoc intelligant, non de prohibita, ne exemplo tanti uiri, illi se dedant, quod illi licuit sibi quoque licere praesumentes. Scandala ergo tollunt, non generant, de mentibus fidelium nostrae Magicę conclusiones: quod si quandolegunt apud doctores, omnem Magiam esse prohibitam, statim utique ex causis prohibitionis intelligent ipsos, de ea solum loqui, quae habet commertium cum daemonibus, & de naturali nihil eos intendere. Est autem (ut dicit Hilarius) intelligentia dictorum, ex causis assumenda dicendi: quod si ad uim uerborum uolunt recurrere, possunt scire ex dialectica, quòd negatio uel distributio termini multiplicis, non negat aut distribuit ipsum pro omni supposito cuius libet significati compulatiuè. Quare cum iste terminus Magia sit aequiuocus, ad superstitiosam, & ad naturalem distributio addita, ei non distribuet ipsum pro quolibet supposito, cuius libet significati compulatiuè, sed ex dictis quòd omnis Ma gia prohibetur, habebitur solum, quòd omnes species Magię superstitiosae, quae omnes secundum unum nomen, & unam rationem dicuntur. Nam multae sunt prohibitae, & haec omnia sunt clara & dilucida etiam mediocriter eruditis. nullo ergo modo, debuerunt istis Magistris esse suspectae conclusiones meae Magicae, cum sicut dixi in prima conclusione, refellam omnem Magiam prohibitam ab Ecclesia, illam damnans & detestans, protestans me solum loqui de Magia naturali, & expressius per specialem conclusionem declarans. quòd per istam Magicam nihil operamur, nisi solum actuando uel uniendo uirtutes naturales. Sic enim dicit conclusio undecima conclusionum Magicarum. Mirabilia artis Magicae, non sunt nisi per unionem & actuationem eorum, quae seminaliter & separatè sunt in natura. & idem est, quod dixi in 13. conclusione Quòd Magiam operari non est aliud, quàm maritare mundum.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
