# Opera omnia 172

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/172

Praedictam autem specificationem, & restrictionem intentionis meae, in conclusionibus Magicis, ad Magiam naturalem intendo esse applicandam, cuilibet conclusioni particulari, & ita cum dico, de actiuitate characterum & figurarum, in opere Ma gico loquor de uera actiuitate sua & naturali. patet enim, quòd talem habent secundum omnes philosophos tàm in agendo, quàm in modo agesl di & patiendi. Et licet secundum peripateticos longe minoris sint actiuis tatis & uirtutis, quàm sint qualitates materiales, tamen dicerent Pythagos rici, quorum ego Philosophiam in conclusione 24. uoco secretiorem Philosophi in, quia est minus nota, & minus in usu, quod sicut mathematica sunt formaliora physicis, ita etiam actualiora. & sicut in suo esse minus dependet, ita etiam in suo opere. & ita quod dixi de plus posse eorum, quamus discordia Pythagoricorum & Peripateticorum sit indifferens ad fidem tamen non dixi, ut in se & absolutè uerum, sed ut consequens ad secretam philosophiam Pythagricorum modo prędicto intelligendam, quorum etiam sententia est, inter omnia Mathematica, numeros ut formaliores, in etiam esse actualiores, & inter numeros impares, terriarium. Quia sit pris mus impar, & primum in unoquoque genere, est perfectissimum in illo ge nere, & inter numeros pares, denarium qui est omnis numerus, ut patei ab eo enim ultra numeramus per replicationem, & hoc intendebam, per idi quod dixi deternario & denario, in Magia naturali. numerus autem etiam efficientiam & uirtutem, tàm ad bonum quàm ad malum attribuunt dectores catholici. Vnde Hilarius in commento suo, super Psalmos inquis rendo causam, cur Psalmorum ordo, non sit secundum Historiam, sed sa pè Psalmus, qui prius fuit compositus, posterior in ordine collocatur: sin inquit. Non est autem ignorandum, indiscretum apud Hebraeos esse numt rum Psalmorum, & sine ordinis annotatione esse conscriptos. non eni illic primus, aut secundus, aut tertius, aut quinquagesimus, aut centesimums praenotantur, sed sine praescriptione aliqua ordinis, in unum permixti sunt Esdras enim, ut antiquae traditiones ferunt, incompositos eos, & pro authorum ac temporum diuersitate dispersos, in uolumen unum collegitos retulit. sed 70. seniores secundum Moysi traditionem, ad custodiam legi atque doctrinae in synagoga manentes, posteaquam illis à rege Ptolomae transferendae ex Hebraeo in Graecum sermonem, totius legis cura mandata est, spiritali & coelesti scientia uirtutes Psalmorum intelligentes, in numo rum eos atque ordinem redegerunt, singulis quibusque numeris, pro efficientia sua & absolutione perfectis perfectorum & efficientium Psalmorum ordine deputantes. haec Hilarius ad uerbum. ex quibus apertissimem, patet, quod numerus uirtutem dat & efficientiam. Hieronymus quoque contra louinianum, infaustum dicit esse numerum 20. in quo seruiuit Iacob& uenditus est Ioseph. & quem dilexit Esau, in eo quaedam munera accipiens, & in eodem loco laudat denarium dicens, de eius laudibus, se saepius dixisse. Et in eodem lib. cap. 7. dicit, quòd ideo in secunda die, non fuit di ctum, & uidit Deus quoniam bonum, quia binarius numerus sit malus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
