Latin
IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 173
Unproofread scanNot analysed yet
quinimò ex numero binario, sumit argumentum contra bigamos, &pro pter hoc dicit, omnia animalia immunda, in archam Noe bina ingredi, se ptena autem quae sunt munda. Similia centies inuenies apud Basilium, Nazanzenum, Ambrosium, Origenem, Augustinum &alios. Quin Rabanus insignis doctor ecclesię, de numerorum uirtutibus, specialem librum composuit, &obseruare ubique proprietates ipsorum numerorum, inue nies semper ecclesiasticos doctores etiam quandoque, quasi usque ad curiositatem si dici potest, dum nunc ad binarium duo testamenta, duo che rubin, duo charitatis praecepta, duas primas dignitates, duos primos populos referunt. Nunc ternarij mysterium, insuper substantiali diuinitate in triduo sepulchri, in tribus theologicis uirtutibus, in tribus temporibus naturae, legis, &gratiae. in tribus statibus perfectionis contemplantur. Nunc non sine mysterio, sed propter occultam etiam ipsius numeri pro prietatem esse uolunt, quòd 40. dies Moyses. 40. Helias, 40. Christus ieiu nauerit. &per 40. dies post resurrectionem ascenderit, &per 40. horas fue rit apud inferos, &post 40. dies, Niniue quae est typus figurae huius mun di subuertetur, &per totidem dies noctesque pluit super terram Dominus. Magnum item dicunt continere sacramentum, quòd in quinquagenario numero, in quo fit remissio peccatorum: in eodem etiam descenderit spiritus sanctus. Et in eodem numero positus sit Psalmus. Miserere mei Deus. quod maximè notant Hilarius &Origenes. &his per omnia mul tum concordant mysteria Cabalistarum, qui quinquagenarium numerum attribuunt spiritui sancto, qui spiritus sanctus apud eos, etiam per ignem significatur, in qua forma, &in quo numero dierum descendit super apostolos. Estque &apud eos spiritus sanctus tertia persona, siue proprietas in diuinis, procedens à prima &à secunda, quae secunda dicitur sapientia, &procedit à prima, &differt ab utraque solum ratione processionis: sicut scilicet id quod procedit, differt ab his à quibus procedit, cum sit tamen per substantiam &essentiam idem cum illis. haec expressedicunt Ca balistae: quorum dicta isti Magistri à me contra Iudaeos allata, ut suspecta de fide abominabantur. Vocant autem &eandem tertiam proprietatem poenitentiam, quod concordant modo dictis, ut idem sit numerus attributus Spiritui sancto, qui &poenitentiae sacramento. Vnde &illud possumus colligere, peccatum in spiritum sanctum, propriè peccatum esse inpoenitentiae, quod non remittitur in hoc saeculo neque in futuro. sed de his alians. Duodenarij etiam secretam aliquam proprietatem, in 12. tribubus Israël, in 12. Apostolis, in 12. lapidibus coelestis Hierusalem speculantur, credunt etiam, non sine causa neque casu, in denarium numerum coincidisse, &praecepta legis, &decem chordas psalterij, &apud Hebraeoi ut habetur in maom vyxm Midrasch tillim, cantores Psalmorum decem qui sunt Adam, Abraham, Melchisedech, Moyses, Asaph, Dauid, Salomon, &tres filij Rorae, quamuis aliter à nostris enumerentur.