# Opera omnia 176

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS. PICI MIRANDVLAE DE MAGIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/176

Ex quo modo tradendi istam scientiam per successiuam, scilicet receptionem, unius ab altero dicta est ipsa scientia, scientia Cabalae, quod idem est, quod scientia receptionis, quia idem significat Cabala apud Hebraeos, quod apud nos receptio. Fuerunt autem postea haec mysteria literis mandata, tempore & causa infradicendis, & illi libri dicti sunt libri Cabalae, in quibus libris multaimò penè omnia inueniuntur consona fidei nostrae. Fuerunt enim & ab ore Dei traditi, & à Iudaeis ante Christum scripti, quo tempore nulla passione moueri poterant, ad uiciandam uel corrumpendam ipsam ueritatem. Ex istis libris & authoribus huius scientiae, ego multas posui conclusiones, ad confirmationem fidei nostrae contra Iudaeos, quas cum isti Magistri fortè non benè considerassent, suspectas esse dixerunt in fidem & Iudaicam perfidiam sapientes, quod tamen posteaquam intellexerunu quid esset Cabala, multos ex eis puduit dixisse, Quod autem ita sit, ut sul pra diximus, quòd Deus Moysi praeter literalem legem, quam ipse scripsit, dederit etiam & reuelauerit mysteria in lege contenta, habeo ex nostris quinque testes, Esdram, Paulum, Origenem, Hilarium, & Euanges lium. Primo enim habemus hoc ex textu 4. Esdrae 14. apud quem loquens dominus sic inquit: Reuelans reuelatus sum super rubrum, & locutus sum Moysi, quando populus meus seruiebat in Aegypto, & misi eum, & edil xieum de Aegypto, & adduxi eum super montem Synai, & detinebani eum apud me diebus multis, & enarraui ei mirabilia multa, & ostendid temporum secreta & finem, & praecepi ei dicens: Haec in palàm facie uerba, & haec abscondes. Secundo habemus authoritatem Origenis (cuius testimonium in his in quibus ab Ecclesia recipitur est ualidissimum, quia ubi benè nemo melius) hic ergo, super illud Pauli ad Roman. 3. Quid ergo amplius uideo, aut quae utilitas circumcisionis, multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei. dicit Origes nes, Considerandum est, quia non dixerit literas esse creditas, sed eloquis Dei. Ex quo dicto Origenis habes, quòd praeter literalem legem aliud quid traditum fuit Iudaeis, quod hic uocat Paulus eloquia Dei. Literas enim id est literalem legem eis fuisse traditam, nemo negat, sed non imputatur eis ad praerogatiuam, quia litera per se occidit, & nisi adsit spiritus uiuificans, omninò per se est res mortua. Sed praeter has literas tradita sunt eis eloquia Dei, de quibus merito gloriantur, quae nihil aliud sunt, quàm, quòd apud Hebraeos dicitur Cabala, id est uerus legis sensus abore Dei acceptus: unde & apud Hebraeos quandoque uocatur, no bya nnn quod idem est, quod lex de ore nata. quae propter illam successiuam receptios nem, deinde dicta fuit Cabala. Et quod istam scientiam deinde Moyses, iama Deo acceptam 70. senioribus tantum communicaret, apertè testai Hilarius, qui in exIEO Apologia. in expositione Psalmi secundi. Quare fremuerunt gentes, &c. sic scribit.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
