# Opera omnia 18

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, CAPVT SECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/18

Luna item Aristoteles terrae similem dixit, imitatus, scilicet, Pythagoricos, qui eam & terram coelestem & terrestre coelum appellant. Sed uide quae ratio ad utrumque nos ducat. Si enim in coelo quaerimus elementa, Lunan terram statuimus infimam ignobilissimamque omnium siderum, uti est terra omnium elementorum opacitate, itidem substantiae & maculis illi per similem. Tum aquam Mercurium uersipelle sydus & transforma bilem, ideoque apud Lucanum undę arbitrum appellatum. Venerem aërem temperato calore uiuifican Solem ignem ratione manifestissima. Tum ordine inuerso Martem ignem, louem aërem cognatum Veneri natura, Saturnum aquam senem, scilicet, damnatae frigiditatis, reliquum ut sphaeram octauam, & non erraticam terram uocemus, uel ipso sic computationis ordine postulante. Recte igitur hoc totum quod binis utrinque terris concluditur, supra quod nihil uisibile nobis, terram uocauit. Tum subdit & terra erat inanis & uacua inanitate, scilicet, lucis, nondum à primo ccelo propagatae ad eam, & reliquarum uirtutum, quarum uehiculum est lux. Neque hoc dicimus ex nobis, sed ipse author declarat, cuius rei dicat inanitatem, adijciens & tenebrae erant super faciem abyssi, altitudinem tantam, tot numero orbium & miram profunditatem iure abyssum uocans. Verum ne crederemus inter octauam sphaeram & sedes empyreas nihil medium esse, ut cre diderunt multi sequuti inditia tantummodo sensuum, admonuit nos orbis intercedentis, quem per aquas ipse cum figurauerit consone à iuniorib. Chry stallinum coelum est nuncupatum. Super hunc ferebatur, aut ut ueritas habet Hebraica, & Syrus Effren transtulit, incubabat huic spiritus Domini, id est, proximè adhaerens spiritalis olympus, sedes spirituum Domini fouebat eum sualuce uiuifica. & recte est factum, ut qui attinens est principiolucis toto corpore & tota sui mole lucem combiberet, propterea nobis inuisibilem quia corpulentia solidiore non terminatur. Illi igitur primum incubans suam lucem largiebatur empyreus, quae mox & in reliquas sphaeras quas per terram & per abyssum dicimus designatas excussis tenebris Deo sic iubente est deriuata & factum est uespere & mane dies unus, quia per lucis & superni influxus receptionem foederantur primis coeli inferiores. Summatim igitur prima die & primi coeli eminentia in reliquos & deriuatio inde lucis ad eos, & per aquae ac terrae cognomina de noni orbis & aliorum multa proprietatibus indicantur.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
