# Opera omnia 180

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/180

nihil dubitalli dum est dedoctoribus Cabalae, eos intelligere, quod euidenti rationepa test demonstrari, est enim omnis schola Hebraeorum in tres sectas diuisin philosophos, in Cabalistas & in Talmuticos. Talmuticos allegari al antiquis doctoribus nostris, non est credendum, tum quia Clemens & nli ti alij, qui Hebraeos allegant, fuerint ante compositionem ipsius Talmull quae fuit post Christi mortem, plus quàm per 150. annos, tùm quia docti na Talmutica est totaliter contra nos, conficta ab ipsis Hebraeis iam col tra Christianos pugnantibus, quare illi doctrinę talem honorem non de tulissent nostri, ut tunc maximè aliquid dictum ab eis firmum putareil cum Iudaeorum testimonio corroboratur. Philosophos pariter certul est eos non alleoare, quia & isti qui, scilicet secundum philosophiam exui nere ceperunt Bibliam ceperunt, à modico tempore. Primus enim fuit Ra bi Moyses de Aegypto, quo adhuc uiuente floruit Auerrois Cordubenis nondum autem fluxerunt trecenti anni à morte Auerrois. Relinquiturum go, ut haec Hebraeorum doctrina, cui doctores Catholici ex Hieronys testimonio tantum deferunt, & quam adeò approbant, sit illa, quam inl simet nostri doctores fatentur, & credunt à Deo Moysi, & à Moysep successionem alijs sapientibus fuisse reuelatum, & est illa quae ex hoc mun do tradendi, dicitur Cabala, quam sępè etiam uideo à nostris authoribus hoc modo designari, dicendo: Vt dicit antiqua traditio. Haec est primas uera Cabala, de qua credo me primum apud Latinos explicitam secisi mentionem, & est illa, qua ego utor in meis conclusionibus, quas cumen pressè ponam contra Hebraeos, ad confirmationem fidei nostrae, nescis quomodo isti Magistri habere potuerunt pro suspectis in fide. Verum quum istemodus tradendi per successionem, qui dicitur Cabalisticus, uidetur con uenire unicuique rei secretae & mysticae, hinc est quòd usurparunt Hebrai ut unamquanque scientiam, quae apud eos habeatur pro secreta & abscon dita, Cabalam uocent, & unumquodque scibile, quod per uiam occultam alicunde habeatur, dicatur haberi per uiam Cabalę. In uniuersali autem duam scientias, hoc etiam nominehonorificarunt, unam quae dicitur ars combinanm di, & est modus quidam procedendi in scientijs, & est simile quid, sicus apud nostros dicitur ars Raymundi, licet fortè diuerso modo procedanui Aliam quae est de uirtutibus rerum superiorum, quę sunt supralunam e est pars Magiae naturalis suprema. Vtraque istarum apud Hebręos etiam dicitur Cabala, propter rationem iam dictam, & de utraque istarum etiam aliquando fecimus mentionem in conclusionib.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
