# Opera omnia 181

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/181

nostris: Illa enim ars com binandi, est quam ego in conclusionibus meis uoco, Alphabetariam reuo lutionem. est ista quae de uirtutibus rerum superiorum, quae uno modo potest capi, ut pars Magiae naturalis, alio modo, ut res distincta ab ea: est illa de qua loquor in praesenti conclusione, dicens: Quòd adiuuat nos in cognitione diuinitatis Christi ad modum iam declaratum, & licet istis duabus scientijs nomen Cabalae, ex primaria & propria impositione non conueniat, transumptiuè tamen potuit eis applicari. Verum sicut, cum olim Magi tantum dicerentur Sapientes Necromantes, deinde & diabolici uiri, Sapientis sibi falso nomen uendicantes, Magos se uocauerunt, ita & qui dam apud Hebraeos, res diuinas falsis & uanis superstitionibus polluentes, imo in rei ueritate, quasi nihil à Necromantibus differentes, dixerunt se habere secreta Dei nomina, & uirtutes quib. daemones ligarent, & mira cula facerent, & Christum non alia uia fecisse miracula. & isti falso sibi Ca balistarum nomen uendicauerunt, dicentes, artem suam esse illam ueram Cabalam quam reuelauit Deus Moysi. sicut etiam dicunt Necromantes, quod illas suas incantationes & bestialitates habuerunt à Salomone & ab Adam & ab Henoch, & à similibus. hanc autem falso uocatam Cabalam, non solùm ego non approbaui in conclusionibus meis aut sequutus sum, sed expressè reprobaui, ponens conclusionem specialem de directo contra istam, quae dicit quòd miracula Christi non potuerunt fieri per uiam Cabalae. Haec sufficiant de praesenti conclusione, quae specialem librum exigeret, si quid sit naturalis Magia, quid Cabala exactè uellemus declarare. hîc sufficit ostendisse, nihil contineri in eis, quod Catholicae & orthodoxae fidei repugnet. IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE EVCHAristiae sacramento disputatio. SIteneatur communis uia, de possibilitate suppositionis, respectu cuQiuscunque creaturae: Dico quod sine conuersione substantiae panis Sin corpus Christi, uel pancitatis annihilatione, fieri potest, ut in altari sit corpus Christi secundum ueritatem sacramenti, quod sit dictum, loquendo de possibili non de sic esse. Per hanc conclusionem, non intendo dicere, quòd panis non conuertatur in corpus Christi, & quòd defacto sit corpus Christi insacramento, de facto instituto à Christo, aut illius sacramenti ueritas actualis, sit praesentialitas corporis Christi ad panem de facto assumptum, uel suppositum à uerbo. Ista enim de inesse, reijcio expresse in fine conclusionis, ibi quod sit dictum, de possibili, non de sic esle. ubi Li possibile referre uolo: non solùm ad dictum praecedens de sup positatione panis à Christo, sed ad ueritatem sacramenti Eucharistiae, & Q etiam etiam ad ipsum sacramentum, imò etiam ad praesentiam corporis Chrissisimul cum pane assumpto. ita quòd forsan non esset necessarium, quod uirtute istius assumptionis panis, à uerbo incarnato esset corpus Christi quos iam assumpsit de uirgine cum pane: sed tamen possibile est, quòd in altan esset simul cum pane, si esset assumptus à Christo. Loquor igitur in praesenti conclusione, De sacramento possibili & possibili eius ueritate, & possibili praesentia corporis Christi, simul cum isto pane assumptibili.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
