# Opera omnia 183

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/183

Quod ergo isti doctores dicere uidentur, de sic esse, multo magis potest teneri de possibili. Secundo arguitur, quia cum secundum Augustinum ad Volusianum, in rebus mirabilibus, tota ratio facti, sit potentia facientis, sic artare hoc mirabile sacramentum, ad determinatum defensionis modum, qui ex canone scripturae aut Ecclesię determinatione non habeatur expressus, est diuinam potentiam artare, ad intellectus nostri capacitatem: quod est periculosum, & contra Augustinum ibidem dicentem hoc. Si ratio quaeritur, non erit mirabile: si exemplum ponitur, non erit singulare: demus Deum aliquid posse, quòd nos fateamur inuestigare non posse, Tertiò arguitur, quia illud cuius oppositum, etiam de inesse non habetur euidenter ex dictis sanctorum, multò magis potest teneri de possibili: sed oppositum huius, quòd de facto remaneat paneitas in altari substantiata à supposito diuino, non habetur euidenter ex dictis sanctorum, ergo. &c. Probatur, quia illud Gregorij in Omelia Pascali dicentis: Species & similitudo illarum, uocabula sunt rerum, quae ante fuerunt scilicet Panis & uini: hoc quod ante fuerunt exponunt, tenentes opinionem quae ante fuerunt sola, nunc autem nonsunt sola, quia ibi latet corpus Christi. Item illud Ambrosij, Quòd uirtus Dei, quae creaturas ex nihilo creat, hic creaturas mutat: & aliae, quae dicunt panem & uinum non remanere post consecrationem, sed conuerti, sic exponentur, quod panis non remanet qui panis fuit, licet eadem sit paneitas: & hoc propter aliud suppositum. Haec autem dictio panis, dicit suppositum in natura pa neiatis, & hoc non remanet. multum autem interest dicere, quòd remaneat paneitas in diuino supposito hypostatizata, & quòd remaneat paneitas in proprio supposito, quia hoc secundo modo non fieret communicatio idiomatum, quae fit primo modo. has autem authorita tes, omnino ego credo esse contra sic ponentes defacto, & de sic esse, & non de possibili tantum. Quartò sic arguitur: Ista opinio approbatur, de sic esse, in confessione Berengarij approbata per Papam Nicolaum Romae, coram 114. episcopis: ergo multo magis potest teneri de possibili, antecedens sic deducitur. Quia Berengarius confitetur, post consecrationem non solùm sacramentum, sed etiam uerum corpus & sanguinem Domini nostri lesu Christi esse in altari, & sensualiter non solum sacramentaliter: sed in ueritate, manibus sacerdotum tractari, frangi & fidelium dentibus atteri. quae uerba, uidentur non posse planè accipi insensu claro & expedito, qualis debet esse uerborum con fessionis, sic solenniter approbatae, nisi per substantationem paneitatis in supposito Dei, cum corpore Christi, modo praedicto. Ita quod sit idem corpus Christi hominis & panis, & ita sit integrum inquantum corpus hominis, & atteratur inquantum panis, sicut Christus in Cruce moriebatur & ui uebat. sed hoc ut homo, & illud inquantum Deus. Et quòd quidam ita acceperint uerba praedictae confessionis, patet per Magistrum sententiarum. 4 libro di. 7. Cuius uerba sunt haec.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
