# Opera omnia 187.5-6

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 187.5 to 187.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/187.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/187.5

Respondetur, quod Deus potest assumere omnem naturam assumptibilem, praeexistente in proprio supposito, & eam inassumptione priuare ratione suppositi, & trahere ad proprium esse: constat enim, quòd uerbum na turam humanam posset dimittere, quae statim haberet propriam subsistentiam, & rationem suppositi & personae, licet hoc non habeat unita uerbo, & esset quo ad essentiam eadem humanitas, quae prius erat unita. posset ergo modo simili, humanitatem prius existentem in proprio supposito assumere, modo iam dicto: & esset eadem natura nunc assumpta, & prius non assumpta. cum autem arguitur, Quòd ad hoc non potest conferri uirtus uerbo, fortè potest, & fortè non potest. & si non potest dari uirtus inhęrens, quia talis uirtus esset creata, fortè potest dari uirtus assistens, quia talis esset increamta & non creata, & hoc modo esset sacramentaliter uirtute uerbi assumptio paneitatis, quomodo etiam ponunt magni uiri, Virtutem conferri sacramen tis nouę legis. & fortè si potest conferri uirtus, inhęrens uerbo sacramentali ad conuertendum totum in totum, & pręcipue in praeexistens, sine eius augmento, potest etiam conferri ad effectum praedictum, quia fortè alicui uidebitur, quòd hoc sit tantae difficultatis sicut illud.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
