Latin
189.4 to 189.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 189.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Corpus ergo, pro parte acceptum ut unitum &substentatum à uerbo in suo esse, quod est esse uerbi sibi communicatum, po test naturam panis assumptibilem, &modum accidentis habentem, substentificare in seipso. Hoc enim supponitur, quòd sicut Deus dataccidentibus modum substantiae, sic paneitati potest dare modum accidentis, substentando ipsam in alio, quod ad eam se habebit quasi subiectum, nec differt, quo ad hoc, utrum sit perfectum in specie uel non, quia quandoque subie ctum accidentis, est imperfectum iu specie: sicut caput, uel manus. Sicut etiam Deus producit aliquas creaturas immediatè, &aliquas mediantibus alijs, &sicut in seipso terminat, ut in fine aliquas creaturas per alias, sic etiam potest uerbum in seipso terminare, ut in supposito substentante, aliquam creaturam mediante alia. &sicut creaturae, per quas Deus producit, dicuntur producentes, &creaturae per quas in se terminat, ut in fine dicuntur fines siue subfines, sic creatura, per quam uerbum in se aliam substentificat, dicetur substentificare. ratione ergo talis substentificationis in corpore Christi, ut in quasi subiecto &immediato substentamento, dicetur, in concreto panis est corpus, &econuerso. sicut filius Dei est homo &econuerso. &communicabunt sibi idiomata, modo praedicto sicut superficies &coloratum. supponit enim panis pro substentante pas neiatem, sicut album pro substentante albedinem. sicut enim dicit philosophus in primo Topicorum: Quòd album est corpus talem colorem sit habens. dicit Damascenus lib. 3. cap. 11.