Latin
191.1 to 191.5
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 191.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Item mediante anima, quo ad fieri assumptionis, sed non assumpsit carnem mediante anima, quasi anima primo substentata, &anima deinde substentet carnem, sicut dicitur de humanitate &paneitate, sed ideo, quia non assumpsit carnem, nisi in ordine ad naturam humanam, cuius est pars per animam sibi unitam. Rursus pro parte falsa arguitur, quod conuenientius sit ponere, etiam de facto, corpus Christi esse in altari per hypostatizationem paneitatis, in supposito Christi Dei, quam per conuersionem: quia si illud reputatur, inconue niens est, quia est contra determinata ab Ecclesia: sed probatur, quod hoc non est: nam si in aliquo uideretur ista positio esse contra determinata ab Ecclesia, hoc maximè uideretur in duobus, quod uidelicet panis remaneat, &quod accidentia non sint ibi sine subiecto, sed neutrum dicit ista positio. Concedit enim, quod panis non remanet, quia suppositum panis, non remanet, &potest etiam dicere, quòd accidentia sunt ibi sine subiecto. accidens enim dependet à substantia, quan tum ad existentiam tantum, saltem secundum communem uiam, non secundum essentiam: quarelicet remaneat essentia panis, cum tamen desinat ibi esse subsistentia pa his, per quam subsistebant accidentia, relinquitur quod accidentia per se subsilistant, nisi ponamus ea migrare de subiecto in subiectum. Secundò arguitur, quia haec positio sit conuenientior, quia plures difficultates tolluntur per hanc positionem, solum enim difficultas de unione, est hic, pauciora aut sunt ponenda in articulis fidei, nisi fides cogat, &assumptio est specialis articulus, ergo non oportet multiplicare miracula &credibilia supra rationem nostram, sine euidenti &cogente necessitate. Tertiò quia per istum modum melius sal uatur apparentia, quia apparet in hoc sacramento esse panis &uinum, quod sal uat assumptio &non conuersio. uidemus enim aliquem nutriri ex hostijs, sicut ex uero pane, &putrefierihostians, &eis denique omnia accidere, quam accidunt substantię panis. quare si ista omnia possunt saluari, cum hoc non ueraciter cor pus Christi sit in altari, &quod ille panis, qui ut dicit Berengarius, fidelium den tib. atteratur, sit uerum corpus Christi, melius est isti modo adhaerere, quam modo de conuersione, per quem ista non saluantur, sine multiplicatione miraculorum. Quartò, quia dicit Paulus, 1. Corinthiorum 10. Panis quem frangimus, nónne participatio corporis Domini est?