# Opera omnia 193

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 193. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/193
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/193

Tenendo autem communem modum conuersionis, non conuertitur panis sed annihilatur, & qui uolunt saluare, quòd sit conuersio, ita quòd non annihilatio, uidetur potius uerbis quàm re satisfacere: unde & multi de illa uia concesse runt, quòd sit annihilatio &c. Ad oppositum pro parte uera arguitur, quòd opinio ponens sacramentum Eucharistiae defacto confici per assumptionem paneitatis, sit inconueniens & irrationabilis. Primo aut arguit sic Du randus, quòd ridiculum est, quòd omni dieassumatur una natura, imò multae à supposito diuino, & omni die deponantur, quod esset, si substantia pa nis, in hoc sacramento de nouo assumeretur, quia quot sunt consecrationes, tot assumerentur, & quot fiunt assumptiones sacramenti, tot deponerentur. sed haec fortè ridiculositas, non demonstrat falsitatem suppositi. Secundo arguitur, quia uidetur impossibile, quòd talis assumpertio fiat mediante aliquo creato, sicut ponit praedicta opinio, quia illud medium, uel se habet in ratione efficientis talem assumptionem, uel in ratione terminantis, sed ni hil creatum potest se habere ad assumptionem aliquo istorum modorum, ergo &c. Minor probatur, Quòd enim nihil creatum possit esse causa effi ciens talis assumptionis, patet, quia talis assumptio fit per hoc, quod res amit tit suum proprium & naturalem modum essendi & alienum induit. quod non uidetur posse facere, nisi author naturae, qui solus naturas rerum insti tuit, sic solus eas mutare posse uidetur. Hoc argumentum Durandi, forte ostendit, quòd illud creatum non potest esse causa efficiens principalis, per idem uidetur, quòd nihil creatum potest terminare ad talem assumptionem, quia non potest tribui alicui naturae, quod est supra naturam, & totùm cursum naturae. hoc autem est substentificare aliam naturam, quae nata est in se subsistere, & haec forte erronea opinio supra posita, crederet se eui tare per quaedam supradicta. Non enim defacili semper falsum, de sua fal sitate, per euidentes rationes conuincitur, ita est debile lumen nostri intellectus, utpote eius, qui ultimus est in natura intellectuali. Praeterea arguit sic Durandus, Quicquid sit de positione talis assumptionis, omninò tamen inconueniens est, quòd fiat mediante corpore parte: nunquam enim corpus, ut accipitur, ut pars humanae naturae, ponendo unam formam tantum in homine, cum non potest nominare solam materiam, sed necessario nominet compositum ex materia & forma dante esse corporeum, necesse est, ut corpus humanum dicat realiter totum & non partem, licet secun dum rationem possit nominare partem, eo, quòd anima dat omnes perfe ctiones, quas dant formae inferiores. & ideo si consideretur compositum ex materia & forma, quae est anima, prout dat esse corporeum tantum, & comparetur ad idem compositum, prout per animam habet non solum esse corporeum, sed sensum, & uitam, & rationem: sic corpus primo modo R sumitur sumitur ut pars, & secundo modo ut totum. sed cum haec differentia sit fo lum rationis, non est ad propositum eorum, cum dicant realem assumptionem panis fieri mediante corpore parte.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
