Latin
197
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 197
Unproofread scanNot analysed yet
Instant autem illi, quaerentes, Quomodo unitur quod annihilatur, id est uerè in se desinit esse. &instant de illa similitudine carbonis, in qua dicitur, Quòd sicut carbo lignum sim plex non est, sed unitum igni, ita panis communionis non est simplex panis, sed unitus diuinitati. Et dicitur quòd carbo &ignis, non sunt supposito idem, unum tamen, cum sua corruptionetransit in aliud, sic panis conmunionis, non est cum diuinitate unum supposito, sed sua desitione transit in corpus Christi, quod est unitum diuinitati. Sed contra, quia tunc panis communionis assimilaretur igni, in quem uidelicet transiuit carbo per sui corruptionem, &non ipsi carboni, in quo cum ipsius naturae ligneae saluatione, simul inuenitur natura ignis. Quaere responsionem, &forte est haec, quòd similitudo non currit quo ad omnia, &forte fuisset melius, quod Damascenus non posuisset illam similitudinem, &cum dicit idem Damascenus. Quòd Deus coniugauit diuinitatem pani. dicendum est, quòd non per assumptionem, licet sicut cibus coniungitur cibato, quia conuertitur in ipsum. Accipiatur autem inter hanc conuersionem, &illam, illa similitudo, quae ibi potest cadere. S. Thomas in 4. lib. II. di. q. 1. dicit, quòd uerbum Damasceni intelligendum est quantum ad species, quibus corpus Christi diuinitati unitum, modo ineffabili coniungitur. haec ille. &postquam modus iste est ineffabilis non oportet ulterius quaerere de ipso. In tertia autem partesummae, q. 75. dicit: Deus coniugauit diuinitatem suam, id est diuinam uirtutem pani &uino, non ut remaneant in hoc sacramento, sed ut inde faciant corpus &sanguinem suum. Ad authoritatem Apostoli dicitur, quòd illa loquutio est figuratiua, tàm ex parte subiecti, quàm ex parte prędicati. nam panis ex parte subiecti, supponit pro sacramento sen sibili, scilicet speciebus panis, corpus autem Christi, etiam sumitur figuratiuè. Vnde secudum glosam, per illam locutionem non datur intelligi, quod substantia panis aut species panis, sit uerè &realiter Christus, aut corpus Chri sti, necquòd corpus Christi praedicetur in recto de substantia panis, aut de specie panis, sed est sensus, panis quem frangimus in sacramento, id est participatio panis fracti in altari, participatio corporis diuini est, id est facit nos unum esse cum Christo. Meminerint autem Magistri, qui mea damnabant, quòd si uerba Damasceni &Pauli in ista materia acciperentur, ut prima facie &superficialiter sonare uidentur, multis possent facere sensum in fideerroneum. cum autem dicitur, quod ad hanc positionem de assum ptione, minores sequuntur difficultates, dicendum, quòd in his quae sunt fidei, non semper eligendum illud ad quod pauciores sequuutur difficultates, sed id quod est magis consonum traditionib. Apostolicis &dogniam ti Ecclesiastico, etiam si plures difficultates occurrant.