Latin
IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE SALVTE
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 199
Unproofread scanNot analysed yet
IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE SALVTE Origenis disputatio. Ationabilius est credere Origenem esse saluum, quàm credere ipsum esse damnatum. Dixerunt isti Magistri, quòd haec conclusio est temeraria &reprehendenda, &haeresim sapiens, &contra determinationem uniuersalis Ecclesiae. ergo autem ut de eis modestius loquar, uolo ostendere suum iudicium non esse rectum: &quòd haec conclusio non est contra determinationem Ecclesiae, &quòd plus est, quod quan do etiam quaecunque ipsi contrànie afferunt essent uera, adhuc non potest dici, quòd haec conclusio sit haeretica uel haeresim sapiat. erunt autem pro pleniori huius materiae declaratione, septem articuli. In primo uidebitur, an Origenes unquam haereticam aliquam de rebus fidei opinionem, scripserit &crediderit? in secundo, dato quod scripserit, an dogmaticè, uel adhęsiuè, uel inquisitiuè tantum scripserit: in tettio, dato quòd adhaesiuè, an taliter adhaesiuè, quòd illa scribendo mortaliter peccauerit, &haereticus di cipossit? in quarto, dato quòd scripserit, &taliter scripserit, quòd scriben do errauerit, an pro talibus unquam poenituerit? in quintò, dato quòd de eius nec poenitentia, nec impoenitentia constet, an sit rationabilius ipsum credere esse damnatum an saluum? in sexto, quid ex dictis decretorum, iu dicandum sit, Ecclesiam determinasse de Origene: in septimo, quantum obliget in ista materia, crudelitatem nostram determinatio Ecclesię: In materia primi articuli, amara fuit inter Ruffinum &Hieronymum contentio, quibus (ut dicit Augustinus, qui ortam inter eos dissensionem deplorat) dederat Deus, ut coniunctissimi &familiarissimi, mella scripturarum sanctarum pariter lamberent. Opinatur Ruffinus haeretica dogmata, quae in libris Origenis inueniuntur, ab haereticis falsa fuisse inserta, qui illius depra uerunt libros, &ex Origenis mente non esse. Hieronymus contra sentit. Sed uideamus, quid utraque opinio habet probabilitatis, &apparebit fortè, quod salua fide &plenaria satisfactione eorum omnium, quae denecessitate salutis tenemur credere, adhuc libere &probabiliter potest credi, quod principales illae haereses, ex quibus peccatum conuincitur Origenis, &consequenter damnatio, non fuerint ex Origenis mente, sed ei falso à perfidis haereticis illius libros deprauantibus impositae. Est autem pro hac parte, primo authoritas Pamphili martyris, cuius liber fertur in defensionem Ori genis, in quo gloriosissimus Martyr, ex uerbis ipsius Origenis, ex eius libris ibi recitatis, ostendit ipsum Catholicè sensisse, in his in quibus haereticus accusatur. Hieronymus autem hunc librum negans esse Pamphili, in apologia sua ad Occeanum &Pammachium responsiua, sic inquit. Si ab inimicis Origenis libros eius dicitis esse uiolatos, ut infamaretur, quare mihi non liceat dicere, de amicis eius §atoribus compositum esse, sub nomine Pamphili uolumen, quod illum testimonio Martyris, ab infamia uendicaret. Ex quib. uerbis uidetur, quasi satis notari posse, quod Hieronymus utrumque ponat probabile, innuens sicut conuinci non potest Ruffinus, quod illi libri non fuerint corrupti, ita nec ipse potest conuinci, quòd ille liber sit Pamphili: &infra subdit Hieronymus. Et ipsum nomen Apolongetici ostendit excusationem, non enim defenditur, nisi quod in crimine est.