# Opera omnia 2-3

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, BLASIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/2-3

Actor io Tyrrhena tibi Florentia laetor
Clametio Pean quisquis amicus adest
Quale decus, quae fama tibi, quae gloria surgit
Tolle caput, libycas tolle superba lubas.
Ille tuos agros intra & tua moenia natus,
Atque arui liquidas inter adultus aquas.
Cui cum diuinum sit sacro in pectore numen
Quam bene de sacro nomine nomen habet.
Ille inquam plausuiam coepit ubique frequenti
Iam coepit multo non sine honore legi.
Sicelis ausonias illius musa per urbes
Fert celebrem magna candida laude pedem.
Autorem patriae quisquis legit inuidet illi
Atque optat patriae nomina tanta suae.
Gaude gaude iterum tanto insignita decore,
Etuati applaudas terra beata tuo.
Cinge coronatos uernanti flore capillos
Conueniunt titulo Florida serta tuo.
Vndique achemenio spargantur compita costo.
Et per odoratas lilia multa uias.
En stirps in nostrat Beniuennia protulit auras
Hetruscum docto qui geret ora senem.
Ponite auernales iam gens hetrusca cupressus
Quos rapta immiti funere Laura dedit.
Pellantur queruli fletus, en Laura reuixit,
Spirat & argutum nouit ut ante loqui.
Quin solito nitet illa magis, maiorque priori
Nescio quae culto gratia ab ore uenit
Reddidit hanc nobis laus uestrae Hieronymus urbit
Et dedit infernos posse iterare lacus.
At certè (procul hinc liuor inique facessas)
Nunc grauiore sonat grandius illa Chely.
Dij superi, sublime adeo modulatur ut aequa
Sit iam Romano thusca loquela sono.
Nec tamen ille Euros frondosus iactat inanes,
Plusquàm promittit fronte recessus habet.
Quid referam quàm lenis eat, quam carmina plano
In numeros currant ordine iuncta suos,
Sic memini me saepe sacros uidisse liquores
Profluere imbriferi uis ubi nulla nothi

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
