Latin
201.1 to 201.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 201.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur uel Didymi, uel cuius libet alterius fuisse opusculum, si concedamus ex superfluo, ut Pamphili sit, sed necdum martyris, an te enim scripsit, quàm martyrium perpetrauit. Et quomodo, inquies, Marty rio dignus fuit, scilicet ut martyrio deleret errorem. hęc Hieronymus ad uer bum diuerss in locis, prout allegatum est, deisto libro Pamphili. Ruffinus autem comprobans librum Pamphili martyris esse, &ad Origenis facere desensionem, in secundo libro inuectiuo contra Hieronymum, postquam dixit, sic de quolibet opere faciliter dici posse, quòd eius non sit authoris, cui asscribi tur, sic deinde inquit. Sed ponamus, quod non sit martyris libellus iste, sed cuiuscumque unius de Ecclesia, nunquid suis uerbis usus est, quisquis ille est scri ptor, ut meritis cedendum uideatur authoris. De ipsis Origenis uolumini bus, ponit exempla. &quid de singulis sentiat, non suis defensorijs uerbis, sed eius ipsius, qui accusatur, ostendit. &ideo superflua est de authore quęstio, ubi defensio talis est, quae assertore non egeat, haec Ruffinus. Ad ea autem quae dicit Hieronymus responderet fortè aliquis sic pro Ruffino, primo tum dicit Eusebium sex libros scripsisse, in quibus Origenem probat Ar rianum, &horum primum conuersum à Ruffino sub nomine Pamphili. Quomodo hoc potest stare, quòd liber Pamphili sit primus Eusebij, cum diuersa omnino &pugnantia intendantur in illis libris? nam Eusebius per te ò Hieronyme, suis libris conatur probare, Origenem esse Arrianum. in libro autem Pamphili, nihil aliud agitur, quàm ut probetur, Origenem Arria num non fuisse, sed quaecunque haeresim Arrij confirmantia in eius libris, inueniuntur ab ipsis Arrianis qualis &Eusebius fuit, &multi alij, fuisse inserta. Diuersus ergo omninò sit liber iste ab illo necesse est, qui diuersam penitùs, imò contrariam agit causam: nec sufficit, si quis dicat illa, quae ad Arrianam spectabant haeresim, de libro Eusebij fuisse commutata.