# Opera omnia 202

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE SALVTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/202
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/202

secundò, quia illa breuis pro Origene Apologia, non rectè fortasse dici potest opus proprium, cum ibi nihil dogmatizet Pamphilus, imò nec quaestio ibi de re, in uniuersum tractetur aliqua, sed de particulari tantum homine, id est de Origene breuiter agatur, fuerint libri eius corrupti necne, quod scribere non est proprij operis aliquid condere, nec est ex sua humilitate dogmatistae, uel authoris nomen deuitante, se subleuare. Tertiò possibile est, quod & ad notitiam Eusebij iste libet non peruenerit, tum ob libri exiguitatem, tum ob authoris, quam ipse afferthus militatem, & nihil magnum scribentis, & tenuia etiam illa & minutula quam scripsit occultantis, potiùs quàm ostentantis. Quartò dicit Ruffinus, possibile est etiam, quòd Eusebius ut Arrianae perfidiae defensor, librum mar tyris, qui suam sectam Origenis testimonio priuabat, non occultare modo uoluerit, sed hac etiam obliqua sua testatione agere, ut non esse Pamphili à posteris crederetur. quare quòd Hieronymus, quasi ad corroborandum rationem suam dicit, Defensor Origenis, dicit Pamphilum nihil scripsisse &c. potius contra ipsum est quàm pro ipso, quia ex quo Eusebius Origes nem non ut Catholicum, sed ut Arrianum defendebat, merito in hoc sicunt dixi, potuit esse suspectus. Sed quid oportet in his laborare, aut quomodo omnino potest Hieronymus ex Eusebij testimonio probare, illam pro Origene Apologiam non esse Pamphili, cum ipse Eusebius in libro sexto historiae ecclesiasticae dicat, à sancto Pamphilo martyre scriptam esse Apologiam pro Origene. Cum autem subdit Hieronymus. Quid facient epia stolę Theophili episcopi? quid papae Anastasij & c. diceret fortè Ruffinus non pugnare librum Pamphili contraprimariam illorum intentionem, fuisse enim illorum propositum, haereses illas pessimas, & uenenata dogmata cuiuscunque essent, extirpare de mundo, quia hoc ad fidem spectabat, ad religionis confirmationem & stabilimentum Ecclesiae. Origenis autem illa esse ut credebatur à multis, aut non esse, parum curaturos fuisse religiosissimos pontifices. Quinimò optabile fortè illis & acceptissimum fuisse futurum, si certis & ualidis probari potuisset argumentis, haereticas illas opiniones non fuisse ab Origene creditas, quia pro fide hoc faceret, non contra fidem, contra haereticos, & non pro haereticis, qui non parum tanti uiri& à Catholicis tantum laudati testimonio innitebantur, & errorem suum illius authoritate defendebant. Quapropter pugnaturum Pamphili librum contra illas epistolas, si in illo haereses, quas illi accusabant excusarentur. non autem, si id totis in eo agitur uiribus, ut illarum assertores tàm bono patrono priuentur, quem si illae prosequuntur epistolae, certum est, quòd non nisi, ut illarum creditum opinionum haeresiarcham prosequuntur. Ad ea autem quae in secundo libro affert Hieronymus sic fortasse responderetur. Primò, cum dicit, seetiam aliquando credidisse, & ita scripsisse illum esse Pamphili librum, priusquam apud Eusebium legisset, Pamphilum nihil scripsisse & caetera. Ex hoc suo dicto, forte sic contra eum argumentaretur Ruffinus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
