# Opera omnia 204

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, IOANNIS PICI MIRANDVLAE DE SALVTE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/204

Quare quod tibi, diceret Ruffinus, licuit de Augustino, liceat & mihi quoque deteon Hieroni me suspicari. Haec sunt dicta de dissentione Hieronymi & Ruffini, delibro Pamphili, in qua ego sicut & in alijs omnibus, Hieronymi iudicium, iudicio Ruffini semper antepono. Secundum quod ad possibilitatem huius affertur, quòd Origenis libri sint corrupti, hoc est, quòd hoc similiteruidemus accidisse multis alijs libris Catholicorum doctorum. nam Clemens apostolorum discipulus, qui Romanae ecclesię post Apostolos episcopus & martyr fuit, libros edidit, qui appellantur Recognitio, in quibus cutpersona Petri, doctrina quasi uere Apostolica exponatur, in aliquibus it Eunomij dooma inseritur, ut nullus alius quàm ipse Eunomius disputa re credatur, filium Dei creatum de nihilo dicens. Item in Clementis Alexandrinae ecclesiae presbyteri, uiri catholici, inuenitur scriptum Dei filiumm esse creatum. & in Dionysij Alexandrinae urbis episcopi quatuor libiis ubi contra Sabellum disputat, est Arriani dogmatis comprobatio. Et quum oportet apostolicos proferre uiros? cum sciamus ipsa Euangelia, & ipso rum apostolorum dicta, ab hęreticis saepe fuisse deprauata, ut maximent libro Tertulliani contra Marcionem cuilibet constare potest. quod ergon lorum contigit libris, cur non & Origenis libris potuit contigisse: & oll nino in simili causa, cur per omnia similis non acceptatur excusatio? quam ideò etiam de Origenis libris uidetur magis acceptanda, quòd ipsemetui uens adhuc, de hoc in suis epistolis, ut infra patebit conquaeritur, corru pi, scilicet & deprauari ab haereticis libros suos. Quod si hoc pro imposbili habet Hieronymus, illud afferens, quòd sic quicquid in libris omnius reperitur, ab alijs dici possit esse corruptum, & quòd difficilè est omniexemplaria posse uitiari: nescio quo pacto ipse respondere poterit, Eunbmianis comprobantibus, dogma suum testimonio Clementis apostolu rum discipuli, in quibus inuenitur expressè scriptum, filium Dei esse ctt tum. Nam si ipse ad haec recurrerit, corruptos libros Clementis, ab ipsu haereticis, ipsius Hieronymi uerbis hoc arguent esse impossibile, illa & ipsi dicentes sic, scilicet quicquid reperitur in libris omnium, ab alijs corru ptum dici posse: & impossibile esse omnia exemplaria esse corrupta. qual forte cauendum est, ne dum haereticum omninò facere uolumus Origs nem, haereticos Apostolos, haereticosque apostolorum discipulos esse faci mus. nam cum nihilminus detestandae & execrandae haereses, non minus impia dogmata, in illorum inueniantur libris, quàm in libris Origenis non uideo, cur non uel similiter accusentur, uel excusentur similiter. Hitronymus autem de libris Clementis & aliorum corruptione, his uerbis respondet. Et quomodo, inquies, in libris eorum uitiosa non nulla sunt si me causas uitiorum nescire respondero, non statim illos haereticos iudicabo, fieri enim potest, ut uel simpliciter errauerint, uel alio sensu scripserint, uel à librarijs imperitis, eorum paulatim scripta corrupta sint, uel innocenter quaedam, & minus cautè loquuti sint, & quae non possint peruer sorum hominum calumniam declinare.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
