Latin
205.1 to 205.4
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 205.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Huic autem Hieronymi responsioni, sic fortè responderet Ruffinus: sic, ut non propterea, quod in eorum libris uitiosa nonnulla sunt, etiam si causas uitiorum nescias, non statim uis illos haereticos iudicare, cur uisis aliquibus in Origenis libro uitiosis, quibus etiam alibi ipsum legis contradicentem Origenem, statim hęreticum iudicas? quae est causa dissimilitudinis maxime cum &in Origene eam ingenij sublimitatem, eum fidei zelum, tale ac tantum scripturarum studium, &tu noueris fuisse, &scripseris &praedicaueris, ut non immeritò in codicibus undecumque potius, quàm in mente eius uitium fuisse suspicari possis? Praeterea sicut fieri potuit, secundum te, ut illi uel simpliciter errauerint, uel alio sensu scripserint, uel innocenter &minus cautè loquuti sint: cur non fieri potuit similiter ut Origenes uel simpliciter errauerit, uel alio sensu scripserit (ut contendit Didymus) uel innocenter &minus cautè loquutus sit quaedam, quae non possunt peruersorum hominum calumniam declinare: Et si cut à librarijs imperitis dicis, potuisse illorum scripta corrumpi, cur non similiter uel ab imperitis librarijs, uel à perfidis hęreticis scripta Origenis potuerunt corrumpi? omninò dissimilitudinis causa non apparet. Refert etiam Ruffinus, quòd liber Hilarij confessoris, post Ariminensem synodum, fuit falsatus ab haereticis, &quòd ob hanc causam, cum in concilio episcoporum ei quaestio moueretur, proferri librum de domo sua iussit, qui nesciente se, in scrinijs suis haereticus tenebatur. &dicit, quòd cum prolatus fuisset, &ab omnibus haereticus iudicatus author libri, Hilarius excommunicatus discesseritde concilio. hoc esse falsum &fi ctum in calumniam Hilarij dicit Hieronymus, nihil aliud afferens. sed ue rum fuerit nec ne, non benè scire potest, nec multum ad Origenis attinet defensionem, hoc est uerum, quòd Ruffinus hoc de Hilario recitaturus, hęc uerba pręfatur: Et ne quid apertę credulitati desit, res adhuc quae sunt me moriae nostrae retexam, quo testimonij ueritas neminem lateat. quare uel uerum fuit, uel magna fuit Ruffini impudentia, in re tàm recentis memoriae, apertum mendacium &nouam texere fabellam.