Latin
207.5 to 207.6
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 207.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
De istis autem duabus haeresibus, quòd non fuerunt de mente Origenis, uidentur esse euidentia argumenta. nam de Trinitate non solum Didymus, quo pręceptore tantum gloriatur Hieronymus dicit catholicè sensisse Origenem, idque proprijs in Periarchon editis commentarijs, comprobauit, sed &Athanasius defensor Niceni concilij, libris proprijs, contra Arrianos, uoce cla ra testem fidei suae hunc uirum uocauit. &Methodium legimus poenituisse, quòd Origenem damnasset, dicitque eum tandem inuentum, nihil male credentem desancta Trinitate. quinimò ipsius met Origenis habemus dicta de Trinitate, à catholica fide nihil discrepantia, nam super illud Pauli ad Romanos. Et spiritus adiuuat infirmitatem nostram, expressè tenet, spiritum sanctum non esse creaturam: &super illud. Qui etiam proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnib. tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia donauit: haec Origenes exponens dicit: Nihil enim est, neque uisibilis neque inuisibilis creaturae, quod filio possit adaequari, nullo enim pa cto creatori suo potest creatura conferri, &si creator ipse donatus est nobis, quomodo non cum ipso nobis omnis creatura donabitur? &infra super illud Pauli: Qui est super omnia Deus benedictus sic inquit Origenes.